Latin · ~12 min
1.41 to 1.42
Jordanes, De origine actibusque Getarum 1.41-42
Not analysed yet
173 Vallia si quidem, rex Gothorum, adeo cum suis in Vandalos saeviebat, ut voluisset eos etiam et in Africa persequi, nisi eum casus, qui dudum Halarico in Africa tendenti contigerat, revocasset. Nobilitatus namque intra Spanias incruentamque victoriam potitus Tolosam revertitur, Romano imperio fugatis hostibus aliquantas provincias, quod promiserat, derelinquens, sibique adversa post longum valitudine superveniente rebus humanis excessit, 174 eo videlicet tempore, quo Beremud, Thorismundo patre progenitus, de quo in catalogo Amalorum familiae superius diximus, cum filio Vitiricho ab Ostrogothis, qui adhuc in Scythiae terras Hunnorum oppressionibus subiacebant, ad Vesegotharum regnum migravit. Conscius enim virtutis et generis nobilitate facilius sibi credens principatum a parentibus deferre, quem heredem regum constabat esse multorum. Quis namque de Amalo dubitaret, si vacasset elegere? Sed nec ipse adeo voluit, quis esset, ostendere. 175 Et illi iam post mortem Valliae Theoderidum ei dederant successorem. Ad quem veniens Beremud animi pondere qua valebat eximio generis sui amplitudine commoda taciturnitate suppressit, sciens regnantibus semper regali stirpe genitos esse suspectos. Passus est ergo ignorari, ne faceret ordinata confundi. Susceptusque cum filio suo a rege Theodorido honorifice nimis, adeo ut nec consilio suo expertem nec convivio faceret alienum, non tamen pro generis nobilitate, quam ignorabat, sed pro animi fortitudine et robore mentis, quam non poterat occultare. XXXIV. 176 Quid plurimum? Defuncto Vallia, ut superius quod diximus repetamus, qui parum fuerat felix Gallis, prosperrimus feliciorque Theodoridus successit in regno, homo summa moderatione compositus, animi corporisque utilitate habendus. Contra quem Theodosio et Festo consulibus pace rupta Romani Hunnis auxiliaribus secum iunctis in Galliis arma moverunt. Turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, qui cum Gaina comite Constantinopolim efferasset. Aetius ergo patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesium stirpe progenitus in Dorostorena civitate a patre Gaudentio, labores bellicos tolerans, rei publicae Romanae singulariter natus, qui superbam Suavorum Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano imperio coegisset. 177 Hunnis quoque auxiliariis Litorio ductante contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum, diuque ex utraque parte acies ordinatae cum utrique fortes et neuter infirmior esset, datis dextris in pristina concordia redierunt, foedusque firmatum ab alterutrum fida pace peracta recessit uterque. 178 Qua pace Attila, Hunnorum omnium dominus et paene totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosa inter omnes gentes claritate mirabilis. Ad quem in legatione se missum a Theodosio iuniore Priscus istoricus tali voce inter alia refert: ingentia si quidem flumina, id est Tisia Tibisiaque et Dricca transientes venimus in loco illo, ubi dudum Vidigoia Gothorum fortissimus Sarmatum dolo occubuit; indeque non longe ad vicum, in quo rex Attila morabatur, accessimus, vicum inquam ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata repperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut vix ab intentu possit iunctura tabularum conpraehendi. 179 Videres triclinia ambitu prolixiore distenta porticusque in omni decore dispositas. Area vero curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet. Hae sedes erant Attilae regis barbariae tota tenenti; haec captis civitatibus habitacula praeponebat.