Latin · ~17 min
1.47 to 1.48
Jordanes, De origine actibusque Getarum 1.47-48
Not analysed yet
XXXIX. 202 Tunc Attila cum videret exercitum causa praecedente turbatum, tali eum ex tempore credidit alloquio confirmandum. 'Post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis acuere. Quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus. 203 Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vobis oportet audire. Quid autem aliud vos quam bellare consuetum? Aut quid viro forti suavius, quam vindicta manu querere? Magnum munus a natura animos ultione satiare. 204 Adgrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferunt bellum. Adunatas dispicite dissonas gentes: indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt et sera paenitudine in campos monitiones efflagitant. Nota vobis sunt quam sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur, dum in ordine coeunt et acies testudineque conectunt. 205 Vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. Inde nobis cita victoria quaerere, unde se continet bellum. Abscisa autem nervis mox membra relabuntur, nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite: aut vulneratus quis aduersarii mortem reposcat aut inlaesus hostium clade satietur. 206 Victuros nulla tela conveniunt, morituros et in otio fata praecipitant. Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores adseret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? Quis denique Meotidarum iter maiores nostros aperuit tot saeculis clausum secretum? Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunnorum non poterat ferre adunata collectio. Non fallor eventu: hic campus est, quem nobis tot prospera promiserunt. Primus in hoste tela coiciam. si quis potuerit Attila pugnante otio ferre, sepultus est '. His verbis accensi, in pugna cuncti praecipitantur. XL. 207 Et quamvis haberent res ipse formidinem, praesentia tamen regis cunctatione merentibus auferebat. Manu manibus congrediuntur; bellum atrox multiplex immane pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas, ubi talia gesta referantur, ut nihil esset, quod in vita sua conspicere potuisset egregius, qui huius miraculi privaretur aspectu. 208 Nam si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi humili ripa praelabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus est, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito torrens factus est cruoris augmento. Et quos illic coegit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili sorvebant putantes sanguinem quem fuderant sauciati. 209 Hic Theodoridus rex dum adhortans discurrit exercitum, equo depulsus pedibusque suorum conculcatus vitam maturae senectutis conclusit. Alii vero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum, qui tunc Attilanis sequebantur regimen. Hoc fuit, quod Attilae praesagio aruspices prius dixerant, quamvis ille de Aetio suspicaret. 210 Tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis invadunt Hunnorum caterva et pene Attilam trucidarent, nisi providus prius fugisset et se suosque ilico intra septa castrorum, quam plaustris vallatum habebat, reclusisset; quamvis fragili munimine, eo tamen quaesierunt subsidium vitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere. 211 Thorismud autem regis Theodoridi filius, qui cum Aetio collem anticipans hostes de superiore loco proturbaverat, credens se ad agmina propria pervenire, nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit. Quem fortiter demicante quidam capite vulnerato equo deiecit, suorumque providentia liberatus a proeliandi intentione desivit. 212 Aetius vero similiter noctis confusione divisus cum inter hostes medius vagaretur, trepidus, ne quid incidisset adversi, Gothos inquiret, tandemque ad socia castra perveniens, relicuum noctis scutorum defensione transegit. Postera die luce orta cum tumulatos cadaveribus campos aspicerent nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantes victoriam scientesque Attilam non nisi magna clade confossum bella confugere, cum tamen nil ageret vel prostratus abiectum, sed strepens armis, tubis canebat incursionemque minabatur, velut leo venabulis praessus speluncae aditus obambulans nec audet insurgere nec desinet fremetibus vicina terrere: sic bellicosissimus rex victores suos turbabat inclusus. 213 Conveniunt itaque Gothi Romanique et quid agerent de superato Attila, deliberant. Placet eum obsidione fatigari, quia annonae copiam non habebat, quando ab ipsorum sagittariis intra septa castrorum locatis crebris ictibus arceretur accessus. Fertur autem desperatis rebus praedictum regem adhuc et suppraemo magnanimem equinis sellis construxisse pyram seseque, si adversarii inrumperent, flammis inicere voluisse, ne aut aliquis eius vulnere laetaretur aut in potestate hostium tantarum gentium dominus perveniret.