# De origine actibusque Getarum 1.64

Jordanes, De origine actibusque Getarum, 1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jordanes/de-origine-actibusque-getarum/1.64

LII. 268 Ergo, ut ad gentem, unde agimus, revertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia sub rege Valamir eiusque germani Thiudimer et Videmir morabantur, quamvis divisa loca, consilia tamen unita (nam Valamer inter Scarniungam et Aqua nigra fluvios, Thiudimer iuxta lacum Pelsois, Vidimer inter utrosque manebant), contigit ergo, ut Attilae fili contra Gothos quasi desertores dominationis suae, velut fugacia mancipia requirentes, venirent ignarisque aliis fratribus super Valamer solum inruerent. 269 Quos tamen ille quamvis cum paucis excepit diuque fatigatis ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium remaneret quae in fuga versa eas partes Scythiae petere, quas Danabri amnis fluenta praetermeant, quam lingua sua Hunni Var appeIlant. Eo namque tempore ad fratris Thiudimeri gaudii nuntium direxit, sed eo mox die nuntius veniens feliciorem in domo Thiudimer repperit gaudium. Ipso si quidem die Theodoricus eius filius, quamvis de Erelieva concubina, bonae tamen spei puerolus natus erat. 270 Post tempus ergo non multum rex Valamir eiusque germani Thiudemir et Vidimir, consueta dum tardarent dona a principe Marciano, quae ad instar strenuae acciperent et pacis foedera custodirent, missa legatione ad imperatorem vident Theodericum Triarii filium, et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum, omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis iunctum et annua sollemnia consequentem, et se tantum despici. 271 Ilico furore commoti arma arripiunt et Illyricum pene totum discurrentes in praeda devastant. Sed statim imperator animo mutato ad pristinam recurrit amicitiam missaque legatione tam praeterita cum instantibus munera tribuit quam etiam de futuro sine aliqua controversia tribuere compromittit, pacisque obsidem ab eis, quem supra rettulimus, Theodoricum, infantulum Thiudimeris accipit; qui iam septem annorum incrementa conscendens octavum intraverat annum. Quem dum pater cunctatur dare, patruus Valamir extitit supplicator tantum, ut pax firma inter Romanos Gothosque maneret. Datus igitur Theodoricus obses a Gothis duciturque ad urbem Constantinopolitanam Leoni principi, et, quia puerulos elegans erat, meruit gratiam imperialem habere.

---

Jordanes, De origine actibusque Getarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/iordanes1.html.
