Latin · ~9 min
1.68 to 1.69
Jordanes, De origine actibusque Getarum 1.68-69
Not analysed yet
LVI. 283 Minuentibus deinde hinc inde vicinarum gentium spoliis coepit et Gothis victus vestitusque deesse et hominibus, quibus dudum bella alimonia prestitissent, pax coepit esse contraria, omnesque cum magno clamore ad regem Thiudimer accedentes Gothi orant, quacumque parte vellit, tantum ductaret exercitum. Qui accito germano missaque sorte hortatus est, ut ille in parte Italiae, ubi tunc Glycerius regnabat imperator, ipse vero sicut fortior ad fortiorem regnum accederet Orientalem: quod et factum est. 284 Et mox Vidimer Italiae terras intravit, extremum fati munus reddens rebus excessit humanis, successorem relinquens Vidimer filium suumque synonymum. Quem GIycerius imperator muneribus datis de Italia ad Gallias transtulit, quae a diversis circumcirca gentibus praemebantur, asserens vicinos ibi Vesegothas eorum parentes regnare. Quid multum? Vidimer acceptis muneribus simulque mandata a Glycerio imperatore Gallias tendit seseque cum parentibus Vesegothis iungens unum corpus efficiunt, ut dudum fuerant, et sic Gallias Spaniasque tenentes suo iuri defendunt, ut nullus ibi alius prevaleret. 285 Thiudimer autem, frater senior, cum suis transit Saum amnem Sarmatis militibusque interminans bellum, si aliqui ei obstaret. Quod illi verentes quiescunt, immo nec praevalent ad tantam multitudinem. Videns Thiudimer undique sibi prospera provenire, Naissum primam urbem invadit IIlyrici filioque suo Theodorico sociatis Astat et Invilia comitibus per castro Herculis transmisit Vlpiana. 286 Qui venientes tam eam quam Stobis mox in deditione accipiunt nonullaque loca Illyrici inaccessibilia sibi primum tunc pervia faciunt. Nam Eracleam et Larissam civitates Thessaliae primum praedas ereptas, dehinc ipsas iure bellico potiuntur. Thiudimer vero rex animadvertens felicitatem suam quam etiam filii nec his tantum contentus, egrediens Naisitanam urbem paucis ad custodiam derelictis ipse Thessalonicam petiit, in qua Helarianus patricius a principe directus cum exercitu morabatur. 287 Qui dum videret vallo muniri Thessalonicam nec se eorum conatibus posse resistere, missa legatione ad Thiudimer regem muneribusque oblatis ab excidione eum urbis retorquet initoque foedere Romanus ductor cum Gothis loca eis iam sponte, quae incolerent, tradidit, id est Cerru, Pellas, Europa, Mediana, Petina, Bereu et alia quae Sium vocatur. 288 Vbi Gothi cum rege suo armis depositis composita pace quiescunt. Nec diu post haec et rex Thiudimer in civitate Cerras fatale egritudine occupatus vocatis Gothis Theodoricum filium regni sui designat heredem et ipse mox rebus humanis excessit.