Latin
1.8 to 1.9
Jordanes, De origine actibusque Getarum 1.8-9
Not analysed yet
39 Vt ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima sede Scythiae iuxta Meotidem commanentes praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur. In secunda, id est Daciae, Thraciaeque et Mysiae solo Zalmoxen, quem mirae philosophiae eruditionis fuisse testantur plerique scriptores annalium. Nam et Zeutam prius habuerunt eruditum, post etiam Dicineum, tertium Zalmoxen, de quo superius diximus. Nec defuerunt, qui eos sapientiam erudirent. 40 Vnde et pene omnibus barbaris Gothi sapientiores semper extiterunt Grecisque pene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque Greco stilo composuit. Qui dicit primum Tarabosteseos, deinde vocatos Pilleatos hos, qui inter eos generosi extabant, ex quibus eis et reges et sacerdotes ordinabantur. Adeo ergo fuere laudati Gaetae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum. Vnde et Vergilius: 'gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis '. 41 Quem Martem Gothi semper asperrima placavere cultura (nam victimae eius mortes fuere captorum), opinantes bellorum praesulem apte humani sanguinis effusione placandum. Huic praede primordia vovebantur, huic truncis suspendebantur exubiae, eratque illis religionis preter ceteros insinuatus affectus, cum parenti devotio numinis videretur inpendi. 42 Tertia vero sede super mare Ponticum iam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, divisi per familias populi, Vesegothae familiae Balthorum, Ostrogothae praeclaris Amalis serviebant. 43 Quorum studium fuit primum inter alias gentes vicinas arcum intendere nervis, Lucano plus storico quam poeta testante: 'Armeniosque arcus Geticis intendite nervis '. Ante quos etiam cantu maiorum facta modulationibus citharisque canebant, Eterpamara, Hanale, Fridigerni, Vidigoiae et aliorum, quorum in hac gente magna opinio est, quales vix heroas fuisse miranda iactat antiquitas. 44 Tunc, ut fertur, Vesosis Scythis lacrimabile sibi potius intulit bellum, eis videlicet, quos Amazonarum viros prisca tradit auctoritas, de quas et feminas bellatrices Orosius in primo volumine professa voce testatur. Vnde cum Gothis eum tunc dimicasse evidenter probamus, quem cum Amazonarum viris absolute pugnasse cognoscimus, qui tunc a Borysthene amne, quem accolae Danaprum vocant, usque ad Thanain fluvium circa sinum paludis Meotidis consedebant. 45 Thanain vero hunc dico, qui ex Ripheis montibus deiectus adeo preceps ruit, ut, cum vicina flumina sive Meotis et Bosforus gelu solidentur, solus amnium confragosis montibus vaporatus, numquam Scythico duriscit algore. Hic Asiae Europaeque terminus famosus habetur. Nam alter est ille, qui montibus Chrinnorum oriens, in Caspium mare dilabitur. 46 Danaper autem ortus grande palude, quasi ex matre profunditur. Hic usque ad medium sui dulcis est et potabilis, piscesque nimii saporis gignit, ossa carentibus chartellagine tantum habentes in corporis continentiam. Sed ubi fit Ponto vicinior, parvum fontem suscipit, cui Exampheo cognomen est, adeo amarum, ut, cum sit quadraginta dierum itinere navigabilis, huius aquis exiguis inmutetur, infectusque ac dissimilis sui inter Greca oppida Callipidas et Hypannis in mare defluat. Ad cuius ostia insula est in fronte, Achillis nomine. Inter hos terra vastissima, silvis consita, paludibus dubia.