# De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.1

Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum, 1.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jordanes/de-summa-temporum-vel-origine-actibusque-gentis-romanorum/1.1

1 Vigilantiae vestrae, nobilissime frater Vigili, gratias refero, quod me longo per tempore dormientem vestris tandem interrogationibus excitastis. Deo magno gratias, qui vos ita fecit sollicitos, ut non solum vobis tantum, quantum et aliis vigiletis. Mactae virtutis et meriti. 2 Vis enim praesentis mundi erumnas cognuscere aut quando coepit vel quid ad nos usque perpessus est, edoceri. Addes praeterea, ut tibi, quomodo Romana res publica coepit et tenuit totumque pene mundum subegit et hactenus vel imaginariae teneat, ex dictis maiorum floscula carpens breviter referam: vel etiam quomodo regum series a Romulo et deinceps ab Augusto Octaviano in Augustum venerit Iustinianum, quamvis simpliciter, meo tamen tibi eloquio pandam. 3 Licet nec conversationi meae quod ammones convenire potest nec peritiae, tamen, ne amici petitionibus obviemus, quoquo modo valuimus, late sparsa collegimus. Et prius ab auctoritate divinarum scripturarum, cui et inservire convenit, inchoantes et usque ad orbis terrae diluvium per familiarum capita currentes, devenimus ad regnum Nini, qui Assyriorum in gente regnans omnem pene Asiam subiugavit, et usque ad Arbacem Medum, qui distructo regno Assyriorum in Medos eum convertit tenuitque usque ad Cyrum Persam, qui itidem Medorum regnum subversum in Parthos transtulit, et exinde usque ad Alexandrum Magnum Macedonem, qui devictis Parthis in Grecorum dicione rem publicam demutavit. 4 Post hec quomodo Octavianus Augustus Cesar subverso regno Grecorum in ius dominationemque Romanorum perduxit. Et quia ante Augustum iam per septingentos annos consolum, dictatorum regumque suorum sollertia Romana res publica nonnulla subegerat, ab ipso Romulo aedificatore eius originem sumens, in vicensimo quarto anno Iustiniani imperatoris, quamvis breviter, uno tamen in tuo nomine et hoc parvissimo libello confeci, iungens ei aliud volumen de origine actusque Getice gentis, quam iam dudum communi amico Castalio ededissem, quatinus diversarum gentium calamitate conperta ab omni erumna liberum te fieri cupias et ad deum convertas, qui est vera libertas. 5 Legens ergo utrosque libellos, scito quod diligenti mundo semper necessitas imminet. Tu vero ausculta Iohannem apostolum, qui ait: 'carissimi, nolite dilegere mundum neque ea que in mundo sunt. Quia mundus transit et concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum'. Estoque toto corde diligens deum et proximum, ut adimpleas legem et ores pro me, novilissime et magnifice frater.

---

Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/iordanes2.html.
