# De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.105-106

Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum, Lines 1.105-1.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jordanes/de-summa-temporum-vel-origine-actibusque-gentis-romanorum/1.105

108 Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, per annos, ut diximus, ccxliii, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat. 109 Nam quid Romolo ardentius? Tali opus fuit, ut invaderet regnum. Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur. Quid ille militiae artifex Tullus? Bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid aedificator Ancus? Vt urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. 110 Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia, quantam principi populo addiderunt ex ipso abitu dignitatem? Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur. 111 Mutataque regali dominatione ad consolum infulas se conferret; qui bini in annis singulis rem publicam gubernantes sequenti anno ab aliis venientibus succedebantur, scientesque se annis tantum singulis praeesse in populo taliter erga alios agebant, qualiter eos erga se acturos postea cupiebant. 112 Qui ordo usque ad Augustum Caesarem obtenuit privilegium, per viris dccccxvi in ann. cccclviii. Novem si quidem annos sine consulibus, sed tantum sub tribunos plebis fuit, quattuor sine iudicibus. 113 Nam post exactos reges annum unum quinis diebus singuli senatorum rem publicam obtenuerunt et tunc duobus creatis consulibus Bruto et Collatino ordinem in posterum usque ad Pansam et Sergium servaverunt per ann. praenotatos. 114 Et quia omnium consulum nomina actosque conscribere et mihi tedium et tibi, qui legis, fastidio fore praecavi, aliqua exinde praelibans milita supersedi, quod pene a nonnullis iam usurpatum esse breviatumque opus cognovi.
115 Igitur primi consolum Brutus et Collatinus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen, ut diximus, et iure et nomine. 116 Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis debere meminissent tantumque libertatis novae gaudium intercesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus Lucretiae maritum tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbem dimitterent. 117 Itaque substitutus Oratius Publicola summo studio annisus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit et ius provocationis adversus ipsos dedit et ne species arcis offenderet, eminentes aedes suas in plana submisit. 118 Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere de revocandis in urbem regibus liberos suos conperisset, protraxit in forum, et contione media virgis cecidit securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adobtasse sibi populum videretur.

---

Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/iordanes2.html.
