Latin · ~11 min
Lines 1.109-1.110
Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.109-110
Not analysed yet
129 Pari tenore Veientes, Falesci et Fidenates tunc magno labore devicti sunt. Qui modo et si fuerint, non videntur. Que reliquiae? Quod vestigium? Laborat enim annalium fides, ut Veios, Faliscos, Fidenates fuisse credamus.
130 Galli autem Senones gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur. Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia oceano ingenti agmine profecti cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti, per Italiam baccabantur. 131 Tunc Clusium Tusciae urbem obsidebant, ubi pro sociis ac foederatis Romanus intervenit missis ex more legatis. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt et inde certamen. Conversi Galli a Clusio Romam. Quibus ad Alliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior cladis: itaque hunc diem fastis Roma damnavit. 132 Fuso exercitu Galli iam moenibus urbis adpropinquabant, ubi pene nulla erant praesidia. Tum igitur sic ut numquam alias apparuit illa vera Romana virtus. Iam primum maiores natu amplissimis usi honoribus in forum coeunt, ibi devovente pontifice diis se manibus consecrant statimque in suas quisque aedes regressi sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu in curulibus sellis sese reposuerunt, ut cum venisset hostis, in sua quisque dignitate moreretur. 133 Pontifices autem et flamines quidquid religiosissimi in templis erat, partim in doleis refossa terra reconderunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt: virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientes unus e plebe fertur Atinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis affectibus antecellebat. 134 Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum occurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur. 135 Aderant interim Galli apertamquae urbem adeunt. Ibi sedentibus in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vecordia mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem igni ferro manibus exaequant. 136 Sex mensibus (barbaros quis crederet?) circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus coque omnia experti, cum tamen Manlius nocte subeuntis, clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame tamen ad speciem fiduciae, panes ab arce iaculatus est: 137 et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui solemne sacrum in Quirinali monte conficeret: atque ille per media hostium tela incolomis religionis auxilio rediit propitiosque deos renuntiavit. Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auro recessum suum venditantes, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret.