# De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.111-112

Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum, Lines 1.111-1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jordanes/de-summa-temporum-vel-origine-actibusque-gentis-romanorum/1.111

138 Igitur pastorum quondam casa urbs enituit: post assertam a Manlio faciem restitutamque a Camillo acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit. 139 Nec tamen contenti Romani suis eos moenibus expulisse. Cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecuti sunt, ductante Camillo, ut odiae nulla Senonum vestigia supersint. Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde et Torquatus est dictus. 140 Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius insidente galeae sacra alite adiutus rettulit spolia dictusque est ipse Corvinus. Nec non tamen post aliquod annos omnes reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadi montis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente quae incensam a se Romanam urbem gloriaretur. 141 Conversoque a Gallis Manlio Torquato Latini experti sunt et devicti. 142 Indeque Savini, qui eorum belli socii ductante Tatio extitissent, a Curio Dentato consule subiecti, eorumque loca a Varanio fonte in Adriano tenus mari igni ferroque vastata, tantumque Romano populo addit opes, ut nec ipse posset aestimare qui vicerat.
143 Praecibus deinde Campaniae motus non pro se sed pro sociis Samnitas invadit. Omnium namque non modo Italiae tantum, sed pene toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo: ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus quaedam maris hostia. Hic amici vitibus montes Caurus Falernus Massicus et pulcherrimus cunctorum Vesubius Aetnaei ignis imitator. Vrbes ad mare Formiae Cumae Puteoli Herculaneum Pompei et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas Romam Carthaginemque numerata. 144 Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum armatam: si fallaciam, saltibus ferae et montium fraude grassantem: si rabiem ac furorem, sacris legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam: si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit et domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodiae Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum. 145 Maximae tamen nota et inlustris apud Caudinas forculas ex hac gente clades Veturio Postumioque consulibus accepta est. Clusum per insidias intra eum saltum exercitum, unde non posset evadere, stupens tanta occassione dux ostium Pontius Herineum patrem consuluit: et ille, mitteret omnes vel occideret sapienter, ut senior, suaserat: hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis. 146 Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt et ultionem flagitans miles Papirio duce  orribile dictu  strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam fuit et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum sibi promissum Romani et duci Samnitum et hostibus reposuerunt.

---

Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/iordanes2.html.
