Latin · ~13 min
1.189
Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.189
Not analysed yet
367 In Italia vero Theodorico rege defuncto Athalaricus nepus eius ipso ordinante successit, octo annos quamvis pueriliter vivens matre tamen regente Amalasuentha degebat, quando et Gallias diu tentas Francis repetentibus reddidit. 368 Mortuoque Athalarico mater sua Theodahadum consubrinum suum regni sui participem faciens non post multum ipso iubente occisa est. Et quia dudum se suoque filio commendaverat principi Iustiniano, is mortem eius audiens doluit nec passus est inultum transire. Sed mox eundem ducem belli, qui Poenorum domitor fuerat et de opibus Vandalicis triumphans adhuc in fascibus erat, agmini diversarum praeponens nationum ad partes Hesperias destinavit. 369 Qui primo accessu mox Siciliam pervadit duce eius Sinderith superato; ubi dum aliquantum temporis ob ordinandam patriam resederet, conperit in Africa civilia bella intestinoque proelio dibacchari. Nam Stotzas pene ultimus militum et Martini clientulus mag. mil. ,tyrannidem arripiens auctorque seditiosorum effectus Cyrillum Marcellum Faram aliosque diversos iudices dolo peremptis in duce Solomone saeviebat totamque Africam tyrannico ritu vastabat. 370 Emenso ergo Belesarius a Sicilia in Africa pelago solita felicitate, rebelles fugat, provinciam liberat Solomonemque rursum Chartagine conlocans Siciliam redit. Vbi mox Evermud Theodahadi Gothorum regis gener, qui contrarius cum exercitu venerat, cernens prosperitatem consulis ultro se ad partes dedit victoris hortaturque, ut iam anhelantem suique adventui suspectam subveniret Italiam. Constructo ergo Belesarius exercitu et tam navali quam equistri agmine ductans, vallavit Neapolim paucisque diebus eam obsidens per aquaeductum noctu invasit et tam Gothis qui aderant quam Romanis rebellantibus interfectis urbem plenissime spoliavit. 371 Quod Theodahadus animadvertens, Vitiges unum inter alios ductorem exercitus praeponens contra Belesarium dirigit. 372 Qui Campania ingressus mox ad campos venisset Barbaricos, ilico exercitus favore, quod contra Theodahadum suspectum habebat, excepit, et 'quid', inquid, 'vultis?' ad illi: 'tollatur', inquiunt, 'de medio qui cum sanguine Gothorum et interitu sua cupit scelera excusari.' Factoque impetu in eo consona voce Vitigis regem denuntiant. At ille regno levatus, quod ipse optaverat, mox populi vota consentit, directisque e sociis Theodahadum Ravenna revertentem extinguit. 373 Regnoque suo confirmans, expeditionem solvit et privata coniuge repudiata regiam puellam Maathesuentam Theodorici regis neptem sibi plus vi copolat quam amori. Dumque ille novis nuptiis delectatur Ravenna, consul Belesarius Romanam urbem ingressus est exceptusque ab illo populo quondam Romano et senatu iam pene ipso nomine cum virtute sepulto confestim vicina occupat loca urbium oppidorumque monimina. 374 Primaque Getica congressione Hunnila ductante Perusinum ad oppidum superat et plus quam septem milibus trucidatis reliquos Ravennam usque proturbat. Secundo vero ipso Vitigis Romanas arces vallante congreditur machinasque illius et turres, quibus urbem adire temptabat, igne consumptis per anni spatium quamvis inaedia laborans deludit. 375 Post haec ad Ariminum persecutus exindeque eum effugatum Ravenna clausum in deditionem suscepit, atque unus consul dum contra Getas dimicat, pene pari eventu de Francis, qui cum Theodeperto rege suo plus ducenta milia advenerant, triumphavit. Sed quia ad alia occupatus alibi noluit implicari, rogantibus Francis pacem concessit et sine suorum dispendio de fines Italos expulit sumptoque rege et regina simulque et opes palatii ad principem qui eum miserat reportavit. Sicque intra pauci temporis spatium Iustinianus imperator per fidelissimum consulem duo regna duasque res publicas suae dicioni subegit.