Latin
MESPILVS
Josse de Harchies, Enchiridion medicum 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
MESPILVS. Mespilus effrenem stomachum, ventremque gubernat, Id quoque, corna suo sunt facere apta loco. Haec eadem poterit Gallarum potio sumpta, Affrictu &nigros conciliare pilos. Mespilus, μεσπέλι. Ital. Nespole. Gal. neflier, Brab. mispelboom. Ger. Haspelbaum, astringit tantum eius fructus vti Sorbus, qui Gal. Cor mier. Brab. sorbenboom. Ger. sperwerbaum di citur. Idem facit &Galla. Gallis, noix de galle. Brab. galuot. Ger Gallapffel. MELILOTVS. Quostibet abscessus mollit, durosque tumores Digerit, &firmat saepe subacta caput. Phlegmata thoracis decoctio sumpta repurgat Vesicae, renum hinc conteriturque lapis. Hinc oleum podagrae iuncturarumque dolori, Felici certum fine leuamen habet. Melilotus, μελίλωτος. Italis, Meliloto. Gall.