# Enchiridion medicum 2

Josse de Harchies, Enchiridion medicum, MEDI CAMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/josse-de-harchies/enchiridion-medicum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/josse-de-harchies/enchiridion-medicum/2

Est tertia species Absinthij, Santonicum appellant: profertque semen illud quod Agyrtae vendere solent ad occidendos vermes praestantissimum, si detur cum melle, non cum lacte. Astringit vulgare nostrum Absinthium, sed multò magis id quod Ponticum vocatur, quod etsi cum nostro vulgari siue Romano specie idem sit, forma tamen & facultatem nonnihil differt. Est enim & flore mi nore & folio, rum etiam odore gratiore. ABROTANVM. Pulsibus appositum febres depellere diras Nouit, & ad pubem menstrua tarda tuam. Insrenat Tyrij clam pocula sumpta veneni Nec sinit ad laeuam cordis abire sce lus Herba oculi lenit flammas, vterique tumores Et: remulum firmat saepe vorata caput. Connulsis prodest, ruptis, coxaeque dolori Illine, deciduis quo medeare pilis At bibe decoctum de semine, renibus ibit Calculus, astricti pectoris asthma perit. Abrotanum, ἀβρότονον. Ital. Abrotano. Gal.

---

Josse de Harchies, Enchiridion medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Enchiridion_medicum.
