Latin · ~3 min
Book 1, Chapter 3
Julius Caesar, Civil War 1.3
Not analysed yet
Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur. laudat promptos atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat. multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare arcessuntur. completur urbs, clivus, comitium tribunis, centurionibus, evocatis. omnes amici consulum, necessarii Pompei atque eorum, qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant, in senatum coguntur. quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur. pollicetur L. Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant; sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant. dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, qui voluntatem senatus ei proponant.