# Civil War 3.78.4-5

Julius Caesar, Civil War, 3.78.4 to 3.78.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/julius-caesar/civil-war/3.78.4

itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar scripsit et quid fieri vellet ostendit praesidioque Apolloniae cohortibus iiii, Lissi una, iii Orici relictis quique erant ex vulneribus aegri depositis per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi existimabat, si Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret, si ab ora maritima Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia expectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium adgrederetur.

---

Julius Caesar, Civil War, ed. Renatus du Pontet. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0448/phi002/phi0448.phi002.perseus-lat2.xml.
