Latin · ~1 min
1.5.1 to 1.5.2
Julius Caesar, Gallic War 1.5.1-2
Not analysed yet
Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt;