Latin
15.2.22 to 15.2.29
Julius Obsequens, Iulii Obsequentis ab Anno Urbis Conditae DV Prodigiorum Liber 15.2.22-29
Not analysed yet
Ser. Flacco Q. Calpurnio coss. [A.U. C. 619 /135 B. C.] 26. Mons Aetna maioribus solito arsit ignibus. Romae puer solidus posteriore naturae parte genitus. Bononiae fruges in arboribus natae. Bubonis vox primum in Capitolio dein circa urbem audita. Quae avis praemio positi ab aucupe capta combustaque; cinis eius in Tiberim dispersus. Bos locutus. In Numantinis res male gestae, exercitus Romanus oppressus. P. Africano C. Fulvio coss. [A.U. C. 620 /134 B. C.] 27. In Amiterno sol noctu visus, eiusque lux aliquamdiu fuit visa. Bos locutus et nutritus publice. Sanguine pluit. Anagniae servo tunica arsit et intermortuo igne nullum flammae apparuit vestigium. In Capitolio nocte avis gemitus similes hominis dedit. In aede Iunonis Reginae scutum Ligusticum fulmine tactum. Fugitivorum bellum in Sicilia exortum, coniuratione servorum in Italia oppressa. P. Mucio L. Pisone coss. [A.U. C. 621 /133 B. C.] 27a. Tiberius Gracchus . . . legibus ferendis occisus. Proditum est memoria Tiberium Gracchum, quo die periit, tristia neglexisse omina, cum domi et in Capitolio sacrificanti dira portenderentur, domoque exiens sinistro ad limen offenso pede decusserit pollicem, et corvi fragmentum tegulae ante pedes eius proiecerint ex stillicidio. In lacu Romano lacte rivi manarunt. Lunae terra quattuor iugerum spatio in profundum abiit et mox de caverna lacum reddidit. Ardeae terra pluit. Minturnis lupus vigilem laniavit et inter tumultum effugit. Romae bubo et alia avis ignota visa. In aede Iunonis Reginae clausis per biduum valvis infantis vox audita. Scuta novo sanguine maculata. Puella quadrupes nata. In Agro Ferentino androgynus natus et in flumen deiectus. Virgines tres novenae canentes urbem lustraverunt. P. Popillio P. Rupilio coss. [A.U. C. 622 /132 B. C.] 27b. In Italia multa milia servorum quae coniuraverant aegre comprehensa et supplicio consumpta. In Sicilia fugitivi Romanos exercitus necaverunt. Numantia diruta.