# Iulii Obsequentis ab Anno Urbis Conditae DV Prodigiorum Liber 50.2.1-5

Julius Obsequens, Iulii Obsequentis ab Anno Urbis Conditae DV Prodigiorum Liber, 50.2.1 to 50.2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/julius-obsequens/iulii-obsequentis-ab-anno-urbis-conditae-dv-prodigiorum-liber/50.2.1

50. Caere lacte pluit. Lebadiae Eutychides in templum Iovis Trophonii degressus tabulam aeneam extulit, in qua scripta erant, quae ad res Romanas pertinent. Fulminis afflatu pleraque animalia exanimata. Venafri hiatu terra alte subsedit. Vultures canem mortuum laniantes occisi ab aliis et comesi vulturibus. Agnus biceps, puer tribus manibus totidemque pedibus natus Ateste. Hastae Martis in regia motae. Androgynus Urbino natus in mare deportatus. Pax domi forisque fuit. C. Caelio L. Domitio coss. [A.U.C. 660 / 94 B.C.] 51. Novemdiale sacrum fuit quod Volsca gente lapidibus pluerat. Vulsiniis luna nova defecit et non nisi postero die hora tertia comparuit. Puella biceps, quadripes, quadrimana, gemina feminae natura mortua nata. Avis incendiaria visa occisaque. In Vestinis in villa lapidibus pluit. Fax in caelo apparuit et totum caelum ardere visum. Terra sanguine manavit et concrevit. Canes saxa tegulas vulgo roserunt. Faesulis ingens multitudo inter sepulcra lugubri veste, pallida facie interdiu ambulare gregatim visa. Per Nasicam Hispaniae principes qui rebellabant supplicio consumpti urbibus dirutis. C. Valerio M. Herennio coss. [A.U.C. 661 / 93 B.C.] 52. Romae et circa fulmine pleraque decussa. Ancilla puerum unimanum peperit. Fregellis aedes Neptuni nocte patefacta. Maris vituli cum exta demerentur, gemini vitelli in alvo eius inventi. Arretii signum aeneum Mercurii sudavit. In Lucanis gregem vervecum cum pasceretur et nocte in stabulo flamma circumdata nihil adussit. Carseolis torrens sanguinis fluxit. Lupi urbem ingressi. Praeneste lana volitavit. In Apulia mula peperit. Milvus in aede Apollinis Romae comprehensus. Herennio consuli bis immolanti caput iocineris defuit. In sacro novemdiali cena deae posita a cane adesa antequam delibaretur. Vulsiniis prima luce flamma caelo emicare visa; cum in unum coisset, os flamma ferrugineum ostendit, caelum visum discedere, cuius hiatu vertices flammae apparuerunt. Lustrationibus prospere expiatum. Nam totus annus domi forisque tranquillus fuit.

---

Julius Obsequens, IULII OBSEQUENTIS AB ANNO URBIS CONDITAE DV PRODIGIORUM LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/obsequens.html.
