Latin
50.2.12 to 50.2.19
Julius Obsequens, Iulii Obsequentis ab Anno Urbis Conditae DV Prodigiorum Liber 50.2.12-19
Not analysed yet
L. Sylla Q. Pompeio coss. [A.U. C. 666 /88 B. C.] 56. Poppedius Silo in oppido Bovianum, quod ceperat, triumphans invectus omen victoriae hostibus ostendit, quia triumphus in urbem victricem non victam, induci solet. Proximo proelio amisso exercitu occisus. Mithridati adversus socios bellum paranti prodigia apparuerunt. Stratopedo, ubi senatus haberi solet, corvi vulturem tundendo rostris occiderunt. In eundem locum sidus ingens caelo demissum. Isidis species visa sambucam fulmine petere. Lucum Furiarum cum Mithridates succenderet, risus exauditus ingens sine auctore. Cum aruspicum iussu virginem Furiis immolaret, e iugulo puellae risus ortus turbavit sacrificium. Classis Mithridatis in Thessalia a Romanis in proelio amissa. Cn. Octavio L. Cinna coss. [A.U. C. 667 /87 B. C.] 56a. Cinna et Mario per bella crudeliter saevientibus Romae in castris Gnaei Pompei caelum ruere visum, arma signaque tacta, milites exanimati. Ipse Pompeius afflatus sidere interiit. Lectum eius populus diripuit, corpus unco traxit quod discrimine civili perseverasset periclitanti patriae non succurerere, cum et imperium et maximos haberet exercitus. L. Cinna C. Mario coss. [A.U. C. 668 /86 B. C.] 56b. Piraeum Sylla cum oppugnaret diuturno labore, unus miles eius aggerem ferens exanimatus fulmine. Aruspex respondit quod caput iacentis in oppidum versum esset, introitum et victoriam Romanis significare. Post breve tempus Athenae et Piraeum a Sylla capta. Ilio a C. Fimbria incenso cum aedes quoque Minervae deflagrasset, inter ruinas simulacrum antiquissimum inviolatum stetit spemque restitutionis oppido portendit. L. Scipione C. Norbano coss. [A.U. C. 671 /83 B. C.] 57. Per Syllana tempora inter Capuam et Vulturnum ingens signorum sonus armorumque horrendo clamore auditus, ita ut viderentur duae acies concurrere per plures dies. Rei miraculo intentius considerantibus vestigia equorum hominumque et recens protritae herbae et virgulta visa molem ingentis belli portendere. In Etruria Clusii mater familiae vivum serpentem peperit, qui iussu aruspicum in profluentem deiectus adversa aqua natavit. Lucius Sylla post quintum annum victor in Italiam reversus magno terrori fuit inimicis. Fraude aeditui Capitolium una nocte conflagravit. Sylla crudelitate foeda proscriptio principum fuit. Centena milia hominum consumpta Italico civilique bello relata sunt.