Latin · Dactylic hexameter
De ingressu in urbem Romanam Christinae Gothorum, Vandalorum Svecorum Reginae P…, lines 3.54-3.109
Junije Palmotić, Carmina Latina 3.54-109
Unproofread scanNot analysed yet
Qui sacrum Regem media cinxere corona,
Illius ad solium Coeloque Ereboque verendum
(Qua nulla in toto major viget orbe potestas)
Regina armipotens, invicti Aquilonis Amazon,
Prona cadit. sanctique pedes Pastoris adorat,
Et pia regales submittit in oscula vultus.
Ut Pater accepta superis in veste refulgens.
Tergemino augustam cinctus diademate frontem
Rex magnus, Rex idem hominum, Divumque sacerdos
Maximus exceptam laeto gratissimus ore
Attollit, plausuque Aulae gratantis in alta
Sede locat, fruiturque gravi sermone loquentis:
Sic olim ad Solymum Regem divina sonantem
Eloquia opposito Boreae properavit ab Austro,
Qua sol flagranti siccas foce torret arenas,
Saba opibus, regnisque potens, sed opimior alti
Divitiis animi, magnos quae ad sidera Reges
Tollunt, atque hominem Divis coelestibus aequant:
Utque aulam vidit gemmis auroque superbam,
Et miram Templi molem, quo sanctius olim
Nil sub sole fuit, murosque, arasque nitentes
Innumeris opibus, majestatemque beati
Regis, et excelsum generosae frontis honorem,
Verbaque fatidicos Coeli spirantia sensus
Audiit, et claris obscura aenigmata dictis
Cuncta resolventem, prudens quae multa scienti
Proposuit, tanto rerum stupefacta paratu,
Sed magis admirans regali mente repostas
Divitias, quas nulla olim corrumperet aetas,
Non hominem fassa est mortali corpore cretum,
Sed spectare Deum (si fas dixisse) loquentem.
Fortunate nimis, summo dilecte Tonanti,
Maxime Alexander, forti qui digna gerendo
Nomine, Sacrorum quae sint exempla futuris
Regibus, auspiciis dum sic felicibus annum
Imperii primum decoras, tantumque reportas
Ex Aquilone bonum, video, victricia sparges
Romanae Fidei totum vexilla per Orbem,
Trans Arabas, mollesque Indos, Riphaeaque saxa,
Sedem hyemis, Phoebi trans ultima regna cadentis.
Nempe inculpati mores, atque omne per aevum
Spectata integritas, et amoenae copia linguae,
Quaeque tuae a puero felix sapientia menti
Insidet, obsequium terrae, coelique merentur.
Tu quoque lux nostri, memorandaque gloria saecli,
Regina ante alios fortunatissima Reges,
Quae post regnatum multa cum laude Bootem,
Post mille acceptos Patriae famulantis honores,'
Post acies tot prostratas, pugnataque bella,
Fulmineosque Duces victos, decora inclyta gentis
Theutonicae, Virgo bellatrix, Martia tandem
Ponere tela jubens, strictumque recondere ferrum,
Optatam populis clamas dum prodiga pacem,
Omnes quod pariter terrae mirentur, et astra,
Adversas Coelo patrias erumpere nubes
Pectore toto ardes, sceptrumque relinquis avitum;