# Carmina Latina 4.143-187

Junije Palmotić, Carmina Latina, In obitu Michaelis Gradii Epicedion Junii Palmottae, lines 4.143-4.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junije-palmotic/carmina-latina/4.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junije-palmotic/carmina-latina/4.143

Nam genus humano quicumque e semine ducit,
Mortis habet legem, sed non lex omnibus una est,
Cui traditur foedas uitijs temerata per artes
Vita nocens, uitae similis manet exitus illum,
Damnat et infami famamque animamque sepulcro;
Quem uero puris exercuit ardua uirtus
Moribus et superas fouet alto pectore leges,
Sit corpus mortale licet, tamen inclvta ubique
Fama uolat, superumque aeternos scandit honores
Spiritus et patrias coeli tandem aspicit arces.
Interea dum te mortali pondere onustum
Vita grauis retinet, sedemque moratur Olympi,
Tu leges reuerere meas, meliorque sequatur
Nobile principium finis; super omnia curae
Iustus amor Patriae maneat tibi: numine solo
Excepto Patriae primos debemus amores.
nec te de recto uirtutum inimica uoluptas
Tramite seducat, nihil est uiolentius ilia
Humanos turpi luxu corrumpere sensus.
Cordis fraena tui teneas, iraeque feroci
Praecipias; multis mortalia corda periclis
Ira grauat, iustique uetat seruare tenorem;
Horum audax ualidas uires tu frange malorum.
Difficilis bellare homini, sed maxima virtus
Contra iram, contra Venerem, contraque Iuuentam.
Nec tua sit proprios solum compescere motus
Cura, sed in duris aliena pericula rebus
Prospice, consilioque iuua, contraque potentum
Diuitias tutare inopes; te plurima linguae
Copia et ornatis compar Prudentia dictis
Extollet, Graiumque aequabis mente Solonem.
In genus humanum multi saeuire dolores
Saepe solent, nec te tua pars, cui talis origo est,
Deseret intactum, lacerat sua quemque malorum
Mortalem series; nihil est sub sole beatum.
Sed tu, gnare mali, miseris succurrere disce,
Cumque tibi Ragusa suis laetissima uotis
Sceptra magistratusque dabit sanctosque curules,
Iustitiam clemens uenerari, ensemque uerendum
Sis memor, innumeroque duas cum pondere lances,
Cuique suum tribuens, nec te sub consule donum
In causis ualeat, procul o procul absit auarae
Mobile consilium mentis, nummique cupido
Improba, non tali quisquam te Iudice lites
Suadeat haud dubia quamuis decernere causa.

---

Junije Palmotić, Carmina Latina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/palmotic-j-carm.xml.
