Latin
In obitu Michaelis Gradii Epicedion Junii Palmottae, lines 4.299-4.345
Junije Palmotić, Carmina Latina 4.299-345
Unproofread scanNot analysed yet
Regis ope in patrias tandem delatus arenas.
At, Michael, magni de tot regionibus orbis
Te Ragusinis notissima mercibus Ancon
Excepit reducem, nullaque a parte marinam
Expertum rabiem, terraeque immania monstra,
Adde, quod ille senex, multumque expertus in undis,
Tu iuvenis primaeuus eras. Hac laetus in Vrbe
Ignitos inter uirtutum ingentia Patres
Fundamenta locas, patrioque sub aere mores
Romanos florere doces, uinctamque cathenis
Barbariem nullas Ragusae imponere leges;
Quamuis haeu nostros extra saeuissima fines
Infandum imphijs immanibus omnia poene
Regna Lyburnorum, belloque potentia quondam
Dalmatiae anguineis infecerit arua uenenis,
Nostra fides immota manet, semperque manebit,
Dum Sol aetherium radijs lustrabit Olympum,
Et stabilis medio pondebit(!) in aere tellus;
Hac duce Bistonios non formidabimus angues,
nec male uicini rabiem morsusque Leonis.
Innocuos superum seruat Pater, inuida contra
Cum toto Phlaegetonte furens coniuret Erynnis,
Et uomat in trepidis delusas mentibus iras.
Sume animos, Ragusa, mares, sunt martia nobis
Pectora, Romuleae genus alto a sanguine gentis :
Quod si nulla foret, uerax quae fama per orbem
Moenia fert Latijs Epidauri habitata colonis,
Cuius ab antiquis tua tecta stetere ruinis,
Vno Romanam Gradio te ciue probares;
Tanta uiri uiguit generoso in pectore uirtus.
Hanc ubi Picena sacrae ditionis in Vrbe
Moribus exacuit doctis, animique decoras
Auxit opes, placidum Zephiro regnante per aequor
Vndosum conscendit iter, Patriaeque petenti
Redditur incolumis, caraque potitur arena
Omnibus exceptus uotis plausuque suorum.
Ac ueluti Graiae Plato lux inclyta gentis
Innumeros postquam moresque habitusque locorum
Vidisset, laetae spolijs uirtutis opimus
Optatum Patriae tandem se reddidit Vrbi
Aucturus longis partas sudoribus artes,
Sic tu facundas pretioso in pectore merces,
Docte, ferens, Michael, Ragusae moenia postquam
Ingrederis, caras passus non amplius arces
Ingenio caruisse tuo, uirtute paratas
Diuitias aperis, laudumque incensus amore
Nunc Vrbi curam donas, nunc otia Phoebo.