Latin
Section 1
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1
Unproofread scanNot analysed yet
Sancto ac beatissimo episcopo Primasio Junilius salutem. Scis ipse, venerabilis Pater Primasi, quia vitæ meæ et propositi conscius, sicut divinae legis me studium habere non denego, ita doctorem dicere non pracsumo; illud propheticum metuens: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Sed dum te inter alios reverendissimos coepiscopos tuos usque ad Constantinopolim peregrinæ provinciae coegisset utilitas, ex civitatis affectu in notitiam colloquiumque pervenimus. Tu autem more illo tuo nihil ante quæsisti, quam si quis esset inter Græcos, qui divinorum librorum studio intelligentiaque flagraret. Ad haec ego respondi, vidisse me quemdam Paulum nomine, Persam generc, qui in Syrorum schola in Nisibi urbe est edoctus, ubi divina lex per magistros publicos, sicut apud nos in mundanis studiis grammatica et rhetorica, ordine ac regalariter traditur. Tunc diu quaesitus, si quid ex ejus dictis haberem, dixi quod legissem regulas quasdam quibus ille discipulorum animos, divinarum Scripturarum superficie instructos, prius quam expositionis profunda palefaceret, solebat imhuere: ut ipsarum interim causarum quae in divina lege versantur, intentionem ordinemque cognoscerent: ne sparsim et turbulente, sed regulariter singula discerent. Hæc tu, Pater, nescio qua ratione omnibus Christianis erudiri volentibus necessaria judicasti, excusan temque me diu usque ad defensionis impudentiam compulisti: unde in duos brevissimos libellos regularia hæc instituta collegi, addens ipsius diclionis (quantum potui) utilem formam, ut velut discipulis interrogantibus et magistro respondente, breviter singula et perlucide dicerentur. Et ne aliqua confusio per antiquariorum (ut assolet) negligentiam proveniret, Magistro M Graecam litteram, Discipulis vero A praeposui, ut ex peregrinis characteribus, et quibus Latina scriptura non utitur, error omnis penitus aure. . ratur *. Sunt alia illius viri praeclara monimenta: Nati et beati Pauli ad Romanos Epistolam audivi subtilius (ut arbitror) exponentem: quam ego ex ejus ore, ne memoria laberetur, excepi; sed curarum negotiorumque spinæ,ne quid agro dominico fructificemus, impediunt. Sufficit haec una temeritas, quod divino gazopbylacio ex paupertate confessa, duo haec audeo minuta jactare. Suut qui talentis onerent unde egenlibus prorogetur: qui virtutum gemmas, aurum vitae, argentum scientiæ,divinis possint offerro sacrariis. Mihi nihil amplius duobus suppetit his minutis (Luc. xxi, 2), et ipsis ab alio commodatis. Verum enimvero multum mihi de evangelico examinatore polliceor: quia licet alii ex pretiosissimis pretiosa, ex plurimis valent plura largiri, ego tamen quia totum dedi, plus obtuli. Vale.