Latin
Book 1, Chapter 20
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur? M. Duobus: affirmatione ct negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo, quæ juxta eumdem modum nulli creaturas conveniunt; ut est, Simplex, et Vetustus dierum, Ante omnia, et Spiritus: id est incircumscriptus, et Primus Novissimus, et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae (ejus collatione) conveniunt. Per negationem autem collatio fit, cum, præpositione privativa, ea in Deo negantur quæ in creatura sunt: ut est Ingenitus, Incorporens, IncreatUI, Incorruptibilis, Immortalis, Impassibilis, et similia. D. Quid ergo? hæc verba nunquam de creatura dicuntur? M. Dicuntur quidem, sed non secundum eamdem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse euenliam simplicem), sed simplex homo d:citur, quia non lubet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo, in quantum est, videri non potest (hoc enim solius Dei est), sed quia aliquos latet. Similiter et cætera dicuntur. D. Quae sunt collativa, quae de Deo sic dicuntur ut de creatura dici non possint? M. Quae in eo summa sunt et singularia, ut Ingenitus, Sempiternus, Sine iuitio, et similia.