# De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.5.3

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, Book 1, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/1.5.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/1.5.3

D. Quid Proverbiis commune cum caeteris? M. Habet cum propbelia commune, quod superficie difficilis videtur, cum intellectu plerumque non sit. D. Quid habet proverbialis species proprium? M. Quod ei neque historia, neque prophetia miscentur; et sola est quae ita intelligitur, ut quodammodo ver borum superficies auferatur. D. Quare in hoc tantum licitum nobis est, non textum Scripturae ipsius considerare, sed sensum, cum in caeteris tribus ita allegorias mysticas admittamus, ut narrationis lide. præsentare necesse sit? M. Quia si voluerimus proverbialem speciem ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis veritas infirmetur, lucum damus inimicis, prout voluerint, divinos libros interpretandi. D. Quot modis in divina lege allegoria cognoscitur? M. Quatuor: aut secundum translationem vel metaphoram, ut est: Iratas est Dominus, et descendit (Exod. IV, 14), et similia quæ ad insinuandas causas ex humanis moribus transferuntur ad Dcum; aut secundum imaginationem vel hypotyposin, ut est in Evangelio: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho (Luc. x, 30); et rursus parabola vineæ atque agricolarum (Matth. xx, XXI). Ordo enim eorum quae gerebantur a Christo, velut imagine personæ et negotii alterius refertur impletus. Aut secundum comparationem vel similitudinem, sicut dicit: Simile est regnum cælorum grano sinapis (Luc. XIII, 19), etc. Non enim narratio, sicut in superiore exemplo contexitur, sed causarum solummodo comparantur effectus. Aut secundum proverbialem modum, ut est: Bibe aquam de tuis vasis, et de cisterna tua, ct de tuis puteis (Prov. v, 15), cum velit Scriptura innuere, carnalem concupiscentiam intra licentiam conjugii refrenandam.

---

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml.
