Latin
Book 1, Chapter 6
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quae est simplex doctrina? M. Qua, de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter doeemur. D. Quare hoc nomen accepit? M. Quia omnis quidem Scriptura aliquid docet, sed sub aliis speciebus quas supra diximus; sub quibus aliud etiarn agitur. Hæc autem neque historiam texit, neque prophetiam, neque proverbialiter lo,uitur; sed tantummodo simpliciter docet. D. Qui libri ad simplicem doctrinam pertinent? M. Canonici sexdecim; id est, Eccles. lib. I. Et Epist. Pauli Apostoli ad Rom. I, ad Corinth. 2, ad Gal. i, ad Ephes. i, ad Philip. i, ad Coloss. 1, ad Thessal. 2, ad Timoth. 2, ad Titum 1, ad Philem. 1, ad Ileb. i; Beati Petri ad Gentes i, et Beati Joannis prima. D. Nulli alii Libri ad simplicem doctrinam pertinent? M. Adjungunt quamplurimi quinque alias quæ Apostolorum Canonicæ nuncupantur: id est, Jacobi I, Petri secundam, Judae unam, Joannis duas. D. Nulla in his Libris alia species invenitur? M. Accedunt cæteræ,sed non principaliter, nisi ad probationem doctrinae. Nam cum dicit Apostolus: Et dum venissem Troadem, in Evangelio Christi ostium mihi apertum est (II Cor. II, 12); et ubi Petro dicitur in faciem restitisse, velut historiam videtur texere. Rursus cum dicit: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem re: surgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. xv, 51), prophetae opus aggreditur. Cum ait: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri (Tit. I, 12), proverbialibus utitur verbis: omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur. D. Quid commune cum caeteris speciebus simplex doctrina habet? hi. Habet cum historia commune, quod utraque, superficie faciles videntur, cum sint inspectione aut intellectu plerumque difficiles.