Latin
Book 2, Chapter 16
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.16
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quid est typus? M. Quam nos figuram dicimus, sive formam; sicut dicit Apostolus: Omnia enim in figura contingebant illis (/Cor. x, 11). Et iterum: AdaMi qui est forma futuri (Rom. v, 14). Nec enim abs re est unum aliquid mulUs significari vocabulis. D. Quid est ergo typus, sive figura? M. Præsentium, aut præteritarum, aut futurarum rerum ignotarum, per opera (secundum id quod opera sunt) manifestatio. D. Da præteritorum typos. M. Ut esi catechumenorum humilitas; typum enim gerunt Adæ paradiso exclusi, et ex conscienlia delictorum divirium metuentis aspectum, propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt. D. Da in præsentibus. M. Ut Aaron vestis, qua duodecim tribuum pomina lapidibus insita gestabat, ostendens se quodammodo pro omni populo supplicare. D. Da de futuris. M. In his nulla est difficultas: tamen ex superfluo, ut in dnobus filiis lsaac duo Testamenta monstrata sunt (Gal. xiv, 4 ). D. Quoniam ct de prophetica similem pene definitionem diximus, quid interest? M. Quod in prophetia, verbis (secundum hoc quod verba sunt futura significantur; typis autem res declarantur. Ex rebus possunt tamen hæc duo et ita definitione misceri, ut dicamus quia prophetia est typus in verbis, secundum id quod verba sunt; et contra, typus prophetia est de rebus, in quantum res esse noscuntur,