# De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.17

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, Book 2, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.17

D. Quot sunt typorum vel figurarum modi? M. Principaliter quatuor. Aut enim grata gratis significantur, aut moesta mœstis; aut grata mœstis, aut gratis mœsta. D. Da exempla per singulos modos. M. Grata quidem gratis significantur, ut Domini secuudum carnem resurrectio et in coelis habitatio, formæ nostrae resurrectionis, et futuras justis in coelo habitationis indicium, sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss., III, 3). Moesta vero moestis præfigurantur, ut diaboli angelorumque ejus dejectio, et futuræ pœnæ repromissio, figura est corum qui pro similitudine operum poenis similibus detrudentur; sicut et beatus Petrus eadem forma ad delerrendos utitur peccatorcs, dicens de Deo: Quia et angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis tradidit eos (1 Petr. ii, 4). Tertius modus est, cum mœstis grata significantur, ut Adæ transgressio typus fuit justitiæ Salvatoris nostri, sicut beatus Apostolus docet: Quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituli sunt multi, sic etiam per obedientiam unius hominis justi constituentur multi. Regnavit enim mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccarerunt, in similitudinem transgressionis Adœ, qui est forma futuri (Rom. v, 19, 14), id est, typus. In Graeco enim, typus, specialiter legitur. Secundi ergo Adam, id est, Christi, cratia, forma vel typus fuit transgressionis Adæ per contrarium, scilicet, figurata. Quartus modus esi, cum gratis mœsta figurantur, ut baptisma; etenim figura est mortis Domini nostri Jesu Christi, sicut dicit Apostolus: Quotquot enim baptizati estis, in morte Jesu Christi baptizati estis (Rom. vi, 5). Quid enim aut baptismate gratius, ubi a peccato purgamur, et quo iilii Dei efficimur; aut morte moestius, ad quam ipse quoque qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen moestus accessit? D. Quae alia typis accidunt? M. Temporum differentia. Nam quædam ante Legem sunt, ut Abel a fratre occisus Christi passionem præfigurabat (Gen. IV, 8): et Noe area Ecclesiam (Gen, VII, 7); et cætera similia. Quaedam vero sub Lege, ut ipsius Moysi mors, et Jesu gloria. Quædam sub Gratia, ut baptizatorum indumenta, et sacerdotum vestes, et dominici corporis participatio, et singula alia: quae omnia typis monstrare, non ad regularum doctrinam, sed ad expositionem textus pertinet. D. Qua ratione figuras sive typos ad futurum saeculum dicimus pertinere? M. Quia Veteris Testamenti figurae ad Novum intentione respiciunt; Novum autem figurae vitæ beatitudinem repromittit; et sic omnia ad futuri saeculi spem ex ipsa intentione currunt.

---

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml.
