Latin
Book 2, Chapter 19
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
D. Ante Legem prædictiones quot modis factæ sunt? M. Quinque. Aut de generalitate communiter, ut est: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (Matt. XIX, 5). Et rursus: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Hoc enim, per unum, omni humano generi praedictum esse cognoscitur. Aut ex parte vel medio, ut est: Multiplicabo dotores tuos (Ibid. ,16). Et: Conversio tua ad virum tuum, et ipse tibi dominabitur (Ibid.) . Hoc enim non omni humano generi, sed omnibus tantum feminis dictum. Aut singularitcr, ut est: Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, quia ipsa est mater omnium viventium (Ibid. ,20). Aut pro initio Veteris Testamenti, ut est: Maledictus Chanaan, servus erit fratribus suis (Gen. IX, 25). Aut pro Novo Testamento principaliter; nam cum dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): Venite, descendamus, confundamus linguas eorum (Gen. XI, 27): pluralis numerus Trinitatis judicium est, qui Novo Teslamento apertius praedicatur. Et cum dicitur: Sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10), passio Domini nostri Jesu Christi prædicitur, Apostolo teste in Epistola ad Hebraos (Hebr. XII, 24): quia conspersio sanguinis Christi plus potuit ad Dominum clamare pro nobis, quam Abel sanguis clamaverat contra fratrem,