# De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.19

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, Book 2, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.19

D. Ante Legem prædictiones quot modis factæ sunt? M. Quinque. Aut de generalitate communiter, ut est: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (Matt. XIX, 5). Et rursus: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Hoc enim, per unum, omni humano generi praedictum esse cognoscitur. Aut ex parte vel medio, ut est: Multiplicabo dotores tuos (Ibid., 16). Et: Conversio tua ad virum tuum, et ipse tibi dominabitur (Ibid.). Hoc enim non omni humano generi, sed omnibus tantum feminis dictum. Aut singularitcr, ut est: Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, quia ipsa est mater omnium viventium (Ibid., 20). Aut pro initio Veteris Testamenti, ut est: Maledictus Chanaan, servus erit fratribus suis (Gen. IX, 25). Aut pro Novo Testamento principaliter; nam cum dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): Venite, descendamus, confundamus linguas eorum (Gen. XI, 27): pluralis numerus Trinitatis judicium est, qui Novo Teslamento apertius praedicatur. Et cum dicitur: Sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10), passio Domini nostri Jesu Christi prædicitur, Apostolo teste in Epistola ad Hebraos (Hebr. XII, 24): quia conspersio sanguinis Christi plus potuit ad Dominum clamare pro nobis, quam Abel sanguis clamaverat contra fratrem,

---

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml.
