# De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.2.2.1-41

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, 2.2.2.1 to 2.2.2.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.2.2.1

Notandum autem in orna mentis, quod eorum quæ vel ingenio vel artibus fiunt, in hominibus causa est; reliquorum vero in Deo. D. Da quartam differentiam. M. Quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt, ut ea quæ primis diebus diximus facta, id est herbas, luminaria, nalantia et volatilia, necnon terrena animalia et quadrupedia. Quædam vero non simul, sed velut cum quadam mora, ut mare, terra, homo: et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et cxtera. D. Da quintam creaturarum differentiam. M. Quod quædam earum ratione caeteris praesunt, ut rationalia; quaedam vero usui habentur, ut cœlestia luminaria; quædam naturæ necessitate obsequuntur, ut aves et quadrupedes, et similia. D. Da sextam differentiam. M. Quod ea quae cæteris præsunt, id est rationalia, voluntate ac ratione moventur; quae vero usu ac necessitate obsequuntur, natura moventur. D. Ea quae ex aliquo facta sunt, quot materias habuerunt? M. Sex: terram, aquas, aerem, ignem, tumen, costam. D. Da in singulis origines suas. M. Ex terra, virentia, plantaria et animalia; ex aquis, firmamentum, mare, natantia ac volatilia; simul autem ex terra, aquis igne et aere, omnia quæ per successiones renovantur; ex lumine, luminaria; ex costa, Eva. D. Ignis quomodo probatur factus, aut unde, vel quando? M. Factum quidem et ex generali Scriptura possumus approbare, cum dicitur de Deo: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt (Psal. CXLV, 6): quia utique etiam ignis in eis est. Ex speciali professione: Laudate Dominum de terra, dracones, abyssi, igNis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum (Psal. CXLVIII, 7, 8), de quibus ante dixerat: Quoniam ipse dixit, et facta sunt (Ibid., 5). Et rursus: Benedicite, omnia opera Domini, Domino (Dan. III, 57); et subjunxit; Benedicite, ignis et æstus, Domino (Ibid., 66).

---

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml.
