Latin
2.21.1 to 2.21.33
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.21.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
D. Pro rebus quae sub Lege factæ sunt, quot prædictionum species invenimus? M. Fere viginti duas. Aut enim augmentum populi praedicitur, ut est ad Abrabam: Et eris in gentem grandem et multam (Gen. XII, 2). Aut haereditatis promissio, ut est: Semini tuo dabo terram hanc (Ibid. ,7). Aut segregatio indignorum, ut est: Ejice ancillam hanc et filium ejus; non enim hæres erit filius ancillæ cum filio libro' (Gal. iv, 30). Aut vindicta in adversarios populi, et merces in amicos, ut est: Bencdicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te (Gen. XII, 3). Aut liberatio populi ab inimicis, ut est: Peregrinum erit aemen tuum in terra non sua, et exient inde cum prævaratione magna (Gen. xv, 3), et caetera. Aut aliquorum generationes et nomina, ut Isaac et Samson. Aut sublimitas posterorum, ut: Reges ex te exient (Gen. XVII, 6). Aut motus exitus, uL est: Tu autem ibis ad patres tuos cum pace, nutritus in senectute bona (Gcn. xv, 15). Aut differentia populurum, ut est: Populus populum præcedet, et major serviet minori (Gen. xxv, 23). Aut abundantia est, ut est: Dabit tibi Deus de rore cœli, et de pinguedine terræ plenitudinem frumenti et vini (Gen. XXVII, 28). Aut divinum auxilium, ut est: Ecce ego tecum sum custodiens in omni via (Gen. XXVIII, 15). Aut sacerdotii vel doctrinae eleclio, ut est: Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel (Gen. XLIX, 7). Aut forliludo et hæreditatis immutabilitas. ut est: Catulus leonis Juda, ex radice filii mei a ascendisti; recumbens dormisti sicut leo, et sicut catulus leonia; quis excitavit eum (Ibid. ,9)? Aut propositum vitæ, ut: Zabulon peregrinus inhabitavit, et ipse purtus navium, et sciens requiem, quia bona est (Ibid. ,13), et cætera. Aut transgressio, ut dicit: Scio enim quia in fine transitus mei iniquitatem agetis, et declinabitis a via quam mandavi vobis (Deut.