Latin
2.22.58 to 2.22.72
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.22.58-72
Unproofread scanNot analysed yet
xv, 10). Aut vocationem Filii secundum assumptam humilitatem, ut est T De Ægypto vocavi filium meum (Ose. XI, 1). Aut divinitalis ejus generationem ante principium, ut est: Ex utero ante luciferutm genui te (Psalm. CIX, 3). Aut secundum ejus adventum: Ecce super nubes cœli sicut Filius hominis (Dnn. VII, 13). D. Omnes hae prædict ones de solo Salvatore non intelliguntur? M. Duobus modis hæc solemus accipere. Quaedam enim ita in ipsius personam prædicta sunt, ut aliis convenire non possint, sicut legitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux ex femore ejus, donee veniat cui reposita sunt (Gen. XLIX, 10). Q ædam vero sub alterius personæ occasione dicuntur, ad Cbristum tamen intellectu respiciunt: In te, et semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18).