# De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.29

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, Book 2, Chapter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.29

D. Unde probamus libros religionis nostræ divina esse inspiratione conscriptos? M. Ex multis, quorum primum est ipsius Scripturae veritas; deinde ordo rerum, consonantia præceptorum, modus locutionis sine ambitu, puritasque verborum. Additur conscribentium et prædicantium qualitas: quod divina, homines; excelsa, vites; infacundi, subtilia, non nisi divino repleti Spiritu tradidissent; tum praedicationis virtus, quam dum praedicaretur (licet a paucis despectis) obtinuit. Accedunt his, rectificatio contrariorum, ut sibyllarum vel philosophorum; expulsio adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptationes et figuras et prædictiones quæ praedicta sunt; ad postremum miracula jugiter facta, donec Scriptura ipsa susciperetur a gentibus. De qua hoc nunc ad proximum miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur.

---

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml.
