# De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.3

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.3

D. Quoniam de creatione mundi tractatum est competenter, restat ut quaeramus, gubernatio ejus quot modis significatur? M. Duobus; aut enim generalis est, aut specialis. D. Quæ est generalis? M. Per quam ea quae facta sunt, secundum modum quo facta sunt permanent; quod significatur, cum dictum est: Vidit Deus quia bonum (Gen. I, 4 et seq.); et: Quia bona valde, et benedixit ea (I bid., 31). Quod et beatus David ostendit dicens: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in æternum et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit (Psal. CXLVIII, 5, G). D. Quæ est gubernatio specialis? M. Per quam singula, et maxime rationabilia gubernantur a Deo, sicut praeceptum in paradiso, de ligno (Gen. II, 9). Sicut enim omnes crcaLuras divina continet virtus, ut maneant; ita etiam rationales diversis occasionibus erudit, ut proficiant.

---

Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml.
