# Iunilli Instituta Regularia Divinae Legis 1.166-168

Junillus, Iunilli Instituta Regularia Divinae Legis, 1.166 to 1.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/ivnilli-institvta-regvlaria-divinae-legis/1.166

2. Visiones quoque Nabuchodonosor et Pharaonis aliorumque regum uel gentium per prophetas dictae gentiles quidem causas referunt; ad populum tamen spectat intentio, pro cuius ultione singula prouenerunt. 22. De praedictionibus sub Lege in Christo. [Delta] Quot sunt modi praedictionum in Christo? [Mu] Fere uiginti et sex: aut de eius conceptu et nomine, ut est, "Ecce uirgo in utero concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel": aut de loco natiuitatis, ut est, "Et tu, Bethlehem, ciuitas Iuda, nullo modo minor es in ciuitatibus Iuda; ex te enim prodiet dux, qui reget populum meum Israel": aut pro his quae in rudimentis gessit, ut est, "priusquam sciat puer cognoscere malum et eligere bonum": aut de iustitia eius atque iudicio, ut est, "Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis": (1b) aut de diuinitate eius, ut est, "Generationem eius quis enarrabit?" aut de uisitatione assumptionis humanae, ut est, "Quid est homo quod memor es eius, aut Filius hominis quia uisitas eum?" aut pro unitate deitatis et carnis, ut est, "Puer natus est nobis; filius datus est nobis," et postmodum addidit, "Deus fortis": aut de potentia eius et regno, ut est, "Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius": aut de inimicorum confractione, ut est, "Omnia subiecisti sub pedibus eius": aut de eius doctrina, ut est, "Speciosus forma prae filiis hominum": aut de doctrinae utilitate, ut est, "propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam": (1c) aut pro miraculis, ut est, "et deducet te mirabiliter dextera tua": aut de glorificatione quam iuste a fidelibus suscipit, ut est, "Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi": aut de prolatione praedicationis, ut est, "Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in uniuersa terra": aut de sacerdotio, ut est, "Tu es sacerdos in aeternum": aut de iudicio eius atque iustitia, ut est, "in splendoribus sanctorum"; et rursus, "Iudicabit in nationibus, complebit ruinas, confringet capita in terra multorum": aut de laboribus uitae eius, ut est, "De torrente in uia bibet": aut placitum circa Patrem incarnationis mysterium scriptura significat, ut est, "Ecce puer meus dilectus mihi, in quo complacuit anima mea": (1d) aut Sancti Spiritus infusionem, quam utique homo ab eo susceptus emeruit siue in principio ipsius incarnationis siue in cremento siue in baptismate siue in miraculis siue in doctrina siue in resurrectione, ut est, "Ponam spiritum meum super eum" et "Spiritus Domini super me; propterea unxit me" et reliqua: aut diligentiam circa discipulos, ut est, "Non dicet neque clamabit neque audiet quis in plateis uocem eius": aut sessionem eius super iumentum, ut est, "Ne timeas, filia Sion; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae": (1e) aut passiones uel sepulturam causasque earum, ut dicitur, "Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorabilis, inferior omnibus hominibus"; et rursus, "homo in plagis et sciens ferre humilitatem, quia auersa facies eius et dehonestata est, et ad nihilum reputatus. Ipse peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus eum esse in dolore et in plaga et in aerumna. Ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra": aut diuisionem uestimentorum eius, ut est, "Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem": aut resurrectionem Domini significat, ut est, "non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem": aut uocationem Filii secundum assumptam humanitatem, ut est, "ex Aegypto uocaui filium meum": aut diuinitatis eius generationem ante principium, ut est, "ex utero ante luciferum genui te": aut secundum eius aduentum, ut est, "Ecce super nubes caeli sicut Filius hominis."

---

Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/junillus.html.
