Latin
Prosopopeya aedita per Georgium Sisgoreum Sibenicensem studentem Patauii, lines 45-92
Juraj Šižgorić, Prosopopeya 45-92
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea turres quas separat unda uidebis,
Vnda profunda maris saepe tenentis iter.
A tergo postquam decedent lumine turres,
Ante oculos crescent moenia littorea.
Prospicies factam lętis in collibus arcem:
Non simili iactant se loca Dalmatię.
Post arcem Agniferi cernes in uertice templum
Quod tetigit celsi saepius ira Iouis.
Hei mihi quod nostri fulmen prędixerat altam
Perniciem populi, tristia bella, famem!
Ast ubi tetigeris moeste pede littora terrę
Pręcepti caueas immemor esse mei.
ibis, sed pedibus claudis uellataque cultu
Conueniente locis luctibus atque meis.
Intratoque domum non laeto, nuncia, gressu,
Alter currenti ne tibi pes pereat.
Inuenies matrem sparsis, Elegia, capillis,
Tundentem pugnis pectora nuda suis,
Cognoscesque meum fratrem iam de tribus unum
Indutum misera uesteque funerea.
Aspiciesque duas lachrymosa fronte sorores
Et cum singultu pallidulisque genis.
Perspicient cum te legatam, extemplo requirent
Quid faciam, felix sit mea necne salus.
Quod mea uita fouet corpus miserabile dicas,
Quod mea mens referas aegra dolore nimis.
Te pręsente dabunt lachrymas, te flere decebit;
Quicquid agent coram, teque decebit idem.
Stigmiferi post templa petas ubi membra quiescunt
Fraterna et iunctis ossibus ossa iacent
Ossa tamen quamuis sint mortua, munus amoris
Maxima amicitię parsque superstes erit.
Hic ubi tu fueris, dexttram pete, nuncia, primus
Angulus in sacris aedibus ossa tenet.
Haecque piis fratrum tu manibus ipsa referto
Nomine uel uerbis, o Elegia, meis:
"Ille miser iuuenis uestram me misit ad arcam
Nota fuit pietas cuius et altus amor.
Quod sensere quidem uestri sine tempore manes,
Sensit et hanc forsan quaelibet umbra fidem.
Cum subit et uestrae fatum lachrymabile sortis,
Vobiscum quoquo se uelit esse modo;
Ipsum tanta premit pietas tantique doloris
Excruciant miserum non pia fata uirum.
Pręterea uersus quos perlegat ipse uiator
Iussit ut in tumulo marmoris inciderem:
'Qui cecidit bello, qui morbi uulnere demptus,
Hic una geniti de genitrice iacent.