Latin · ~9 min
1.1.55 to 1.1.64
Justin, HISTORIARVM PHILIPPICARVM T. POMPEII TROGI LIBRI XLIV IN EPITOMEN REDACTI 1.1.55-64
Not analysed yet
PROLOGVS LIBRI XXVIII. Octauo et uicensimo uolumine continentur haec. Ut mortuo rege Epiri Alexandro Laodamiam Epirotae occiderint. Dictique in excessu Basternici motus. Ut rex Macedoniae Demetrius sit a Dardanis fusus: quo mortuo tutelam filii eius Philippi suscepit Antigonus, qui Thessaliam in Asia Cariam subiecit et adiutis Achaeis contra regem Spartanum Cleomenem cepit Lacedaemona: amissoque regno Cleomenes Spartanus confugit Alexandriam atque ibi interiit. Dictum in excessu bellum Illyricum quod Romani gessere cum Teuta. PROLOGVS LIBRI XXIX. Undetricensimo uolumine continentur haec. Res gestae Philippi regis aduersus Dardanos et Aetolos. Repetitaeque inde Creticae origines; post cuius insulae societatem Philippus cum Illyriis et Dardanis et rursus Aetolis bello congressus est adiuuantibus Aetolos Romanis: quo finito intulit Attalo bellum. PROLOGVS LIBRI XXX. Tricensimo uolumine continentur haec. Ut mortuo Ptolomaeo Tryphone filius eius Philopator Antiochum regem uicit Raphiae, ipse amore Agathocleae corruptus decessit relicto filio pupillo, in quem cum Philippo rege Macedonum consensit Antiochus. Philippi deinde gesta in Asia, cum mouisset Attalo bella: a quibus reuersus bellum habuit cum ducibus Romanis Sulpicio et Flaminino, a quibus uictus; pax. Transitus deinde ad res Antiochi, qui post regnum acceptum persecutus defectores in Mediam Molonem, in Asiam Achaeum, quem obsedit Sardibus, pacata superiore Asia Bactris tenus in bella Romana descendit. PROLOGVS LIBRI XXXI. Uno et tricensimo uolumine continentur haec. Bellum, quod cum Lacedaemonio Nabide Titus Flamininus et Philopoemen dux Achaeorum gessit. Item bellum, quod cum Antiocho in Achaia per Acilium consulem, et in Asia per Scipionem gestum est, denique Hannibalis ad regem a Carthagine fuga. Bellum cum Aetolis gestum per eundem Acilium, qui Antiochum Graecia expulerat. PROLOGVS LIBRI XXXII. Secundo et tricensimo uolumine continentur haec. Defectio ab Achaeis Lacedaemoniorum et Messeniorum, qua Philopoemen interiit. Romanorum in Asia duce Manlio aduersus Gallos bellum. Regis Philippi propter ablatas sibi ciuitates alienatus in Romanos animus, et ob hoc alter filiorum Demetrius occisus, concitatique ab eo Basternae transire conati in Italiam. Inde in excessu dictae res Illyricae: ut Galli, qni occuparant Illyricum, rursus redierunt in Galliam: originesque Pannoniorum et incrementa Dacorum per Burobusten regem. In Asia bellum ab rege Eumene gestum aduersus Gallum Ortiagontem, Pharnacem Ponticum et Prusian, adiuuante Prusian Hannibale Poeno. Res gestae Hannibalis post uictum Antiochum et mors. Mortuo Seleuco filio Magni Antiochi successit regno frater Antiochus.