Latin
1.11 to 1.19
Justin, Prologi 1.11-19
Not analysed yet
PROLOGVS LIBRI VI. Sexto uolumine continentur haec. Bellum Lacedaemoniorum gestum in Asia cum Persicis praefectis, ducibus belli Dercylide et Agesilao, usque ad proelium nauale factum Cnido: quo uictis illis Athenienses repetiere imperium. Dein bellum Corinthiacum et bellum Boeotium, quo Leuctris et Mantineae uicti Spartani amisere imperium. In Thessalia deinde Iasonis et post illum Alexandri Pheraei coalitum atque extinctum imperium. Tum sociale bellum gestum aduersus Athenienses a Chiis et Rhodiis et Byzantiis. Transitus hinc ad res Macedonicas. PROLOGVS LIBRI VII. Septimo uolumine continentur origines Macedonicas regesque a conditore gentis Carano usque ad magnum Philippum; ipsius Philippi res gestae usque ad captam urbem Mothonen. Additae in excessu Illyriorum et Paeonum origines. PROLOGVS LIBRI VIII. Octauo uolumine contingentur res gestae Philippi Magni post captam urbem Mothonen, a principio belli Phocensis, quod sacrum uocant, usque ad finem eius, interiectumque huic bellum, quod Philippus cum Chalcidicis urbibus gessit, quarum clarissimam deleuit Olynthon. Ut Illyrici reges ab eo uicti sunt, et Thracia atque Thessalia subactae, et rex Epiro datus Alexander erepto Arybba, et frustra Perinthos oppugnata. PROLOGVS LIBRI IX. Nono uolumine continentur haec. Ut Philippus a Perintho summotus. Byzantii origines, a cuius obsidione summotus Philippus Scythiae bellum intulit. Repetitae inde Scythicae res ab his temporibus, in quibus illa prius finierant, usque ad Philippi bellum, quod cum Athea Scythiae rege gessit. Unde reuersus Graeciae bellum intulit uictisque Chaeroneae, cum bella Persica moliretur praemissa classe cum ducibus, a Pausania, occupatis angustiis nuptiarum filiae, occisus est, priusquam bella Persica inchoaret. Repetitas res inde Persicae ab Dario Notho, cui successit filius Artaxerxes cognomine Mnemon, qui post fratrem Cyrum uictum pulsaque Cnido per Conona classe Lacedaemoniorum bellum cum Euagora rege Cyprio gessit: originesque Cypri repetit. PROLOGVS LIBRI X.