# Prologi 1.47-54

Justin, Prologi, 1.47 to 1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justin/prologi/1.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justin/prologi/1.47

PROLOGVS LIBRI XXIV. Quarto et uicensimo uolumine continentur haec. Bellum quod inter Antigonum Gonatam et Antiochum Seleuci filium in Asia gestum est. Bellum, quod Ptolomaeus Ceraunus in Macedonia cum Monio Illyrio et Ptolomaeo Lysimachi filio habuit, utque Arsinoen sororem suam imperio Macedonicarum urbium exuit, ipse cum Belgio Gallorum duce congressus interiit. Repetitae inde Gallorum origines qui Illyricum occuparunt; atque ut ingressi Graeciam Brenno duce Delphis uicti deletique sint. PROLOGVS LIBRI XXV. Quinto et uicensimo uolumine continentur haec. Ut Antigonus Gallos deleuit, deinde cum Apollodoro, Cassandreae tyranno, bellum habuit. Ut Galli transierunt in Asiam bellumque cum rege Antiocho et Bithunia gesserunt: quas regiones Tyleni occuparunt. Ut Pyrrus ex Italia reuersus regno Macedoniae Antigonum exuerit, Lacedaemona obsederit, Argis interierit; filiusque eius Alexander Illyricum cum rege Mitylo bellum habuerit. PROLOGVS LIBRI XXVI. Sexto et uicensimo uolumine continentur haec. Quibus in urbibus Graeciae dominationem Antigonus Gonatas constituerit. Ut defectores Gallos Megaris deleuit regemque Lacedaemonium Area Corinthi interfecit, dehinc cum fratris sui Crateri filio Alexandro bellum habuerit. Ut princeps Achaiae Aratus Sicuonem et Corinthum et Megara occuparit. Ut in Syria rex Antiochus cognomine Soter altero filio occiso, altero rege nuncupato Antiocho decesserit. Ut in Asia filius Ptolomaei regis socio Timarcho desciuerit a patre. Ut frater Antigoni Demetrius occupato Cyrenis regno interiit. Ut mortuo rege Antiocho filius eius Seleucus Callinicus regnum acceperit. PROLOGVS LIBRI XXVII. Septimo et uicensimo uolumine continentur haec. Seleuci bellum in Syria aduersus Ptolomaeum Tryphonem: item in Asia aduersus fratrem suum Antiochum Hieracem, quo bello Ancurae uictus est a Gallis: utque Galli Pergamo uicti ab Attalo Zielan Bithunum occiderint. Ut Ptolomaeus Adaeum denuo captum interfecerit, et Antigonus Andro proelio nauali Sophrona uicerit. Ut a Callinico fusus in Mesopotamia Antiochus insidiantem sibi effugit Ariamenen, dein postea custodes Tryphonis; quo a Gallis occiso Seleucus quoque frater eius decessit, maioremque filiorum eius Apaturius occidit.

---

Justin, Prologi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justin/prologi.html.
