# Prologi 1.81-89

Justin, Prologi, 1.81 to 1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justin/prologi/1.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justin/prologi/1.81

PROLOGVS LIBRI XLI. Uno et quadragensimo uolumine continentur res Parthicae et Bactrianae. In Parthicis ut est constitutum imperium per Arsacem regem. Successores deinde eius Artabanus et Tigranes cognomine Deus, a quo subacta est Media et Mesopotamia. Dictusque in excessu Arabiae situs. In Bactrianis autem rebus ut a Diodoto rege constitutum imperium est: deinde quo repugnante Scythicae gentes, Saraucae et Asiani, Bactra occupauere et Sogdianos. Indicae quoque res additae, gestae per Apollodotum et Menandrum, reges eorum. PROLOGVS LIBRI XLII. Secundo et quadragensimo uolumine continentur Parthicae res. Ut praefectus Parthis a Phrate Himerus Mesenis bellum intulit et in Babylonios et Seleucenses saeuit: utque Phrati successit rex Mithridates cognomine Magnus, qui Armeniis bellum intulit. Inde repetitae origines Armeniorum et situs. Ut uaria conplurium regum in Parthis successione imperium accepit Orodes, qui Crassum deleuit et Syriam per filium Pacorum occupauit. Illi successit Phrates, qui et cum Antonio bellum habuit et cum Tiridate. Additae his res Scythicae. Reges Tocharorum Asiani interitusque Saraucarum. PROLOGVS LIBRI XLIII. Tertio et quadragensimo uolumine continentur origines priscorum Latinorum, situs urbis Romae et res usque ad Priscum Tarquinium. Origines deinde Liguriae et Massiliensium res gestae. PROLOGVS LIBRI XLIV. Quarto et quadragensimo uolumine continentur res Hispaniae et Punicae. Justin The Latin Library The Classics Page

---

Justin, Prologi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justin/prologi.html.
