Latin
Book 1, lines 1.1.1060-1.1.1074
Justinian, Codex 1.1.1060-1074
Not analysed yet
CJ. 1. 25. 0. De his qui ad statuas confugiunt.
CJ. 1. 25. 1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Qui ad statuas vel vitandi metus vel creandae invidiae causa confugerint, si certas habuerint causas, quibus confugere ad imperatoria simulacra debuerint, iure ac legibus vindicentur. si vero probati fuerint artibus suis invidiam inimicis creare voluisse, ultrix in eos sententia proferatur. *valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. *<a 386 d. prid. non. iul. constantinopoli honorio np. et euodio conss. >
CJ. 1. 26. 0. De officio praefectorum praetorio orientis et illyrici.
CJ. 1. 26. 1: Imperator Alexander Severus
Libellus praefecto praetorio datus pro contestatione haberi non potest. *alex. a. theodoto. *<a 230 d. prid. k. oct. agricola et clemente conss. >
CJ. 1. 26. 2: Imperator Alexander Severus
Formam a praefecto praetorio datam, et si generalis sit, minime legibus vel constitutionibus contrariam, si nihil postea ex auctoritate mea innovatum est, servari aequum est. *alex. a. restituto. *<a 235 d. id. aug. severo et quintiano conss. >
CJ. 1. 26. 3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si quos iudices vel propter adversam et longinquam corporis valetudinem vel propter neglegentiam aut furtum vel simile aliquod vitium sublimitas tua inutiles esse reppererit, his ab administratione remotis et vice eorum aliis subrogatis furibusque poenis legitimis subactis ad nostrae mansuetudinis scientiam non crimina, sed vindicta referatur. *valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 389 d. vi non. mai. mediolani timasio et promoto conss. >
CJ. 1. 26. 4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
De ordinario iudice semper illustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria. *valentin. theodos. et arcad. aaa. addeo com. et mag. utr. mil. *<a 393 d. prid. id. ian. constantinopoli theodosio a. iii et abundatio conss. >
CJ. 1. 26. 5: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Si qui posthac velut indebitis oneribus gravati ad preces crediderint convolandum sive de naviculariis rationibus sive transvectionibus, rescripta, quae de omnibus his atque huiusmodi ordinationibus emitti contigerit, ad sedem sublimitatis tuae rescribantur. *arcad. honor. et theodos. aaa. anthemio pp. *<a 405 d. vii id. dec. constantinopoli stilichone ii et anthemio conss. >
CJ. 1. 27. 0. De officio praefecti praetorio africae et de omni eiusdem dioeceseos statu.