# Codex 1.1.1075-1088

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1075-1.1.1088. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1075

CJ.1.27.1pr.: Imperator Justinianus
Quas gratias aut quas laudes domino deo nostro ihesu christo exhibere debeamus, nec mens nostra potest concipere nec lingua proferre. * in nom. d. n. ihesu christi imp. c. flav. iust. alaman. gotthic. francic. germanic. antic. alanic. vvandalic. afric. pius felix incl. victor ac triumphator semper a. archelao pp. africae.* <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.1: Imperator Justinianus
Multas quidem et antea a deo meruimus largitates et innumerabilia circa nos eius beneficia confitemur, pro quibus nihil dignum nos egisse cognoscimus: prae omnibus tamen hoc, quod nunc deus omnipotens per nos pro sua laude et pro suo nomine demonstrare dignatus est, excedit omnia mirabilia opera, quae in saeculo contigerunt, ut africa per nos tam brevi tempore reciperet libertatem, ante centum et quinque annos a vvandalis captivata, qui animarum fuerant simul hostes et corporum. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.2: Imperator Justinianus
Nam animas quidem diversa tormenta atque supplicia non ferentes rebaptizando ad suam perfidiam transferebant: corpora vero liberis natalibus clara iugo barbarico durissime subiugabant. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.3: Imperator Justinianus
Ipsas quoque dei sacrosanctas ecclesias suis perfidiis maculabant: aliquas vero ex eis stabula fecerunt. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.4: Imperator Justinianus
Vidimus venerabiles viros, qui abscissis radicitus linguis poenas suas mirabiliter loquebantur: alii vero post diversa tormenta per diversas dispersi provincias vitam in exilio peregerunt. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.5: Imperator Justinianus
Quo ergo sermone aut quibus operibus dignas deo gratias agere valeamus, quod per me, ultimum servum suum, ecclesiae suae iniurias vindicare dignatus est et tantarum provinciarum populos a iugo servitutis eripere? <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.6: Imperator Justinianus
Quod beneficium dei antecessores nostri non meruerunt, quibus non solum africam liberare non licuit, sed et ipsam romam viderunt ab eisdem vvandalis captam et omnia imperialia ornamenta in africam exinde translata. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
