# Codex 1.1.1089-1102

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1089-1.1.1102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1089

CJ.1.27.1.7: Imperator Justinianus
Nunc vero deus per suam misericordiam non solum africam et omnes eius provincias nobis tradidit, sed et ipsa imperialia ornamenta, quae capta roma fuerant ablata, nobis restituit. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.8: Imperator Justinianus
Ergo post tanta beneficia, quae nobis divinitas contulit, hoc de domini dei nostri misericordia postulamus, ut provincias, quas nobis restituere dignatus est, firmas et illaesas custodiat et faciat nos eas secundum suam voluntatem ac placitum gubernare, et universa africa sentiat omnipotentis dei misericordiam et cognoscant eius habitatores, quam a durissima captivitate et iugo barbarico liberati in quanta libertate sub felicissimo nostro imperio degere meruerunt. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.9: Imperator Justinianus
Hoc etiam deprecantes exoramus precibus sanctae et gloriosae semper virginis et dei genetricis mariae, ut, quidquid minus est rei publicae nostrae, per nos, ultimos servos suos, restituat in suo nomine deus et dignos nos faciat servitium eius adimplere. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.10: Imperator Justinianus
Deo itaque auxiliante pro felicitate rei publicae nostrae per hanc divinam legem sancimus, ut omnis africa, quam deus nobis praestit, per ipsius misericordiam optimum suscipiat ordinem et propriam habeat praefecturam, ut sicut oriens atque illyricum, ita et africa praetoriana maxima potestate specialiter a nostra clementia decoretur. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.11: Imperator Justinianus
Cuius sedem iubemus esse carthaginem et in praefatione publicarum chartarum praefecturis aliis eius nomen adiungi, quam nunc tuam excellentiam gubernare decernimus. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.12: Imperator Justinianus
Et ab ea auxiliante deo septem provinciae cum suis iudicibus disponantur, quarum zeugi, quae proconsularis antea vocabatur, carthago et byzacium ac tripolis rectores habeant consulares: reliquae vero, id est numidia et mauritaniae et sardinia, a praesidibus cum dei auxilio gubernentur. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.1.13: Imperator Justinianus
Et in officio quidem tuae magnitudinis nec non pro tempore viri magnifici praefecti africae trecentos nonaginta sex viros per diversa scrinia et officia militare decernimus. in officiis vero consularium ac praesidum quinquaginta homines per singula officia esse sancimus. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
