Latin
Book 1, lines 1.1.1163-1.1.1174
Justinian, Codex 1.1.1163-1174
Not analysed yet
CJ. 1. 27. 2pr. : Imperator Justinianus
In nomine domini nostri ihesu christi ad omnia consilia omnesque actus semper progredimur. per ipsum enim imperii iura suscepimus, per ipsum pacem cum persis in aeternum confirmavimus, per ipsum acerbissimos hostes et fortissimos tyrannos deiecimus, per ipsum multas difficultates superavimus, per ipsum et africam defendere et sub nostrum imperium redigere nobis concessum est, per ipsum quoque, ut nostro moderamine recte gubernetur et firme custodiatur, confidimus. *iust. a. belisario mag. mil. per orientem. *<a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 2. 1: Imperator Justinianus
Unde iam per eius gratiam civilium administrationum iudices et officia singulis africanis provinciis constituimus, attribuentes, quid emolumentorum unusquisque percipere debeat. ad eius igitur providentiam etiam nunc animum nostrum referentes et armatas militias et duces militum ordinare disponimus. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 2. 1a: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, ut dux limitis tripolitanae provinciae in leptimagnensi civitate sedes interim habeat, dux vero byzacenae provinciae in capsa et thelepte civitatibus interim sedeat, dux autem numidiae provinciae in constantinensi civitate sedes interim habeat, dux autem mauritaniae provinciae in caesariensi civitate interim sedeat. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 2. 2: Imperator Justinianus
Iubemus etiam, ut in traiectu, qui est contra hispaniam, quod septem dicitur, quantos providerit tua magnitudo, de militibus una cum tribuno suo, homine prudente et devotionem servante rei publicae nostrae per omnia, constituas, qui possit et ipsum traiectum semper servare et omnia, quaecumque in partibus hispaniae vel galliae seu francorum aguntur, viro spectabili duci nuntiare, ut ipse tuae magnitudini referat. in quo traiectu etiam dromones, quantos provideris, ordinari facias. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 2. 3: Imperator Justinianus
In sardinia autem iubemus ducem ordinari et eum iuxta montes, ubi barbaricini videntur, sedere habentem milites pro custodia locorum, quantos et ubi tua magnitudo providerit. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 1. 27. 2. 4: Imperator Justinianus
Et omnes diligenter pro commissis suae custodiae provinciis invigilent et ab omni hostium incursione subiectos nostros tueantur illaesos et festinent, die noctuque dei invocando auxilium et diligenter laborando, usque ad illos fines provincias africanas extendere, ubi ante invasionem vvandalorum et maurorum res publica romana fines habuerat et ubi custodes antiqui servabant, sicut ex clusuris et burgis ostenditur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss. >