# Codex 1.1.1175-1186

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1175-1.1.1186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1175

CJ.1.27.2.4a: Imperator Justinianus
Maxime autem civitates, quae prope clusuras et fines antea tenebantur, cum essent sub romano imperio constitutae, auxiliante divina misericordia, cum hostes per partes expelluntur, festinantes comprehendere atque manere et in illis locis duces et milies per partes accedant, ubi antea fines et clusurae provinciarum erant, quando integrae africanae servabantur sub romano imperio provinciae: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.4b: Imperator Justinianus
Quod deo adnuente, cuius auxilio nobis restitutae sunt, speramus cito nostris provenire temporibus, et ut in securitate et pace provinciae cum antiquis finibus integrae serventur et vigiliis ac laboribus devotissimorum militum et cura spectabilium pro tempore ducum custodiantur illaesae, quoniam ita convenit, ut semper custodes fines provinciae servent, ne detur hostibus licentia incurrendi aut devastandi loca, quae nostri subiecti possident. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.5: Imperator Justinianus
Quantos autem milites sive pedestres sive equites per unumquemque limitem qui debent ad custodiendas provincias et civitates, tua magnitudo, prout consideraverit, ordinet et nobis referat, ut, si perviderimus sufficientem esse ordinationem, confirmemus eam, sin autem perspexerimus et aliquid amplius fieri, ut eam augmentemus. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.6: Imperator Justinianus
Quid autem dux stipendiorum nomine pro se suisque hominibus et quid eius officium consequatur, hoc subdita declaratur notitia. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.7: Imperator Justinianus
Sicut ergo praedictum est, interim nunc duces ac milites secundum nostram dispositionem in locis seu civitatibus quibus iussimus sedeant, donec deo auxiliante nobis ac rei publicae nostrae per labores nostros in illis locis constitui possint, in quibus uniuscuiusque provinciae antiquus limes constitutus erat, quando florente romana re publica memoratae provinciae integrae tenebantur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.8: Imperator Justinianus
Pro limitaneis vero ordinandis ( quia necessarium nobis esse videtur, ut extra comitatenses milites per castra milites limitanei constituantur, qui possint et castra et civitates limitis defendere et terras colere, ut alii provinciales videntes eos per partes ad illa loca se conferant) exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum, quod nos misimus, per castra et loca, quae providerit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet, sic tamen ut, si inveneris de provinciis idonea corpora, aut de illis, quos antea milites habebant, limitaneorum constituas numero in unoquoque limite, ut, si forsitan commotio aliqua fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus una cum ducibus suis adiuvare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes nec ipsi limitanei nec duces eorum, ut nullum etiam dispendium a ducibus vel ducianis praedicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudes ad suum lucrum convertant. haec autem non solum in limitaneos volumus observari, sed etiam in comitatenses milites. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
