# Codex 1.1.1199-1209

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1199-1.1.1209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1199

CJ.1.27.2.13: Imperator Justinianus
Cum autem deo adiuvante africanae nostrae provinciae per tuam magnitudinem secundum nostram dispositionem ordinatae et limites in antiquum statum reducti et omnis africa sic detenta fuerit, sicut erat, cum ergo haec omnia deo iuvante, praesente tua magnitudine, disposita et perfecta fuerint et per labores tuos antiquos fines omnis africa receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius africanae dioeceseos, id est quanti et qui milites in quibus locis vel civitatibus constituti sunt et quanti limitanei in quibus locis vel limitibus constituti sunt, tunc iubemus tuam magnitudinem ad nostram clementiam remeare. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.14: Imperator Justinianus
Interea vero si aliquas civitates seu castella per limitem constituta perviderit tua magnitudo nimiae esse magnitudinis et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modum eas construi disponat, ut possint per paucos bene servari. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.15: Imperator Justinianus
Cum autem magnitudo tua omnibus dispositis ad nos remeare iussa fuerit, tunc duces uniuscuiusque limitis, quotiens pro componendis civitatibus aut castris et pro stipendiis suis ac pro annonis aliquid opus habuerint, celerius ad virum magnificum praefectum per africam significent, ut ipse quae necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio provinciis noceat. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.16: Imperator Justinianus
Ea vero, quae ipse fecerit vel quae adhuc necessarie procuranda sunt, postea et memoratus vir magnificus praefectus africae et viri spectabiles duces et de aliis omnibus quae ibi aguntur frequenter ad nos referant, ut bene facta confirmemus et, quae opportunius debent fieri, ex nostra dispositione peragantur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.17: Imperator Justinianus
Hoc etiam decernimus, ut duces, qui ordinandi sunt per africanos limites, nihil amplius in sacratissimo palatio cuilibet personae aut dignitati vel in praetorio per africam praefecturae vel magisteriae potestati praebeant, nisi quantum subter adnexa declarat notitia. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.1.27.2.17a: Imperator Justinianus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
