Latin
Book 1, lines 1.1.1271-1.1.1284
Justinian, Codex 1.1.1271-1284
Not analysed yet
CJ. 1. 30. 0. De officio quaestoris.
CJ. 1. 30. 1: Imperator Theodosius
Totius minoris laterculi curam scias ad tuae sublimitatis sollicitudinem pertinere, ita ut tuo arbitratu ex scrinio memoriae totius minoris laterculi dignitates, hoc est praepositurae omnes, tribunatus et praefecturae castrorum iuxta consuetudinem priscam clementiae meae auctoritate deinceps mittantur. *theodos. a. sallustio quaest. *<a 424 d. vi k. mai. constantinopoli victore cons. >
CJ. 1. 30. 2: Imperator Theodosius
Omnes minoris laterculi dignitates, quae sub cura quidem ac sollicitudine viri illustris quaestoris esse antea videbantur, postea vero vel universae vel mediae ad magistrorum militum potestatem dispositionemque transierant, placuit nunc clementiae meae vetusti temporis more renovato ad prisca deinceps iura revocare. *theodos. a. helioni com. et mag. off. *<a 424 d. iii k. mai. supra scripto cons. >
CJ. 1. 30. 3: Imperator Anastasius
Officia et condiciones, quae pertinent ad viros devotos in sacro scrinio memoriae militantes, nemini liceat sub quacumque occasione sine ulla divinae subscriptionis liberalitate peragere: eo, quicumque in hoc fuerit postea facinore convictus, publicatione bonorum suorum multando, officio quoque rectoris provinciae, in qua non adlegato super gerenda sollicitudine sacro rescripto aliquis ausus fuerit eandem curam sibimet usurpare, trium librarum auri dispendio feriendo. *anastas. a. eusebio mag. off. *<a 492 d. k. mart. constantinopoli anastasio a. et rufo conss. >
CJ. 1. 31. 0. De officio magistri officiorum.
CJ. 1. 31. 1pr. : Imperator Constantius
Privilegiis dudum scholae vestrae indultis integris reservatis, ad ducenam etiam et centenam et biarchiam nemo suffragio, nisi labore unusquisque perveniat, principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat et laborum. *constantius a. ad agentes in rebus. *<a 359 d. et pp. romae in foro traiani k. nov. eusebio et hypatio conss. >
CJ. 1. 31. 1. 1: Imperator Constantius
Adiutor praeterea, in quo totius scholae status et magistri securitas constituta est, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio. <a 359 d. et pp. romae in foro traiani k. nov. eusebio et hypatio conss. >
CJ. 1. 31. 2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nemo agentum in rebus ordinem militiae atque stipendia praevertat, etiamsi nostri numinis per obreptionem detulerit indultum: ac si quis formam istiusmodi docebitur obtulisse, in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire. *valentin. theodos. et arcad. aaa. ad principium mag. off. *<a 386 pp. hadrumeti vii id. mart. post cons. arcadii a. et bautonis. >