# Codex 1.1.1310-1325

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1310-1.1.1325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1310

CJ.1.35.0. De officio proconsulis et legati.
CJ.1.35.1: Imperator Constantinus
Legati non solum civiles, sed etiam criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur. * const. a. aeliano procons. africae. * <a 320 d. k. oct. constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.1.35.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Officium hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis nostrae adiit et eitis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus urguebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. cuius adlegationes humanae proclivius pium principem commoverunt: quod et nos obtinere censemus. * arcad. et honor. aa. simplicio procons. asiae. * <a 396 d. viii k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.1.36.0. De officio comitis orientis.
CJ.1.36.1pr.: Imperator Leo
Titulos, qui alytarchiae et syriarchiae muneribus in prima syria deputati sunt, per officia tam viri spectabilis comitis orientis quam viri clarissimi rectoris provinciae flagitari praecipimus. * leo a. pusaeo pp. * <a 465 d. v id. nov. constantinopoli basilisco et herminerico conss.>
CJ.1.36.1.1: Imperator Leo
Alytarchiae quidem ludi cura viri spectabilis comitis orientis et eius officii, syriarchiae vero sollicitudine viri clarissimi moderantis provinciam eiusque apparitionis exerceantur, nullique penitus curialium, nec si voluerint, idem munus vel honorem subeundi licentia permittatur. <a 465 d. v id. nov. constantinopoli basilisco et herminerico conss.>
CJ.1.37.0. De officio praefecti augustalis.
CJ.1.37.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Omnia tributa per aegyptiacam dioecesin cura et providentia claritatis tuae a moderatoribus provinciarum exigi iubemus. si qui tamen ex possessoribus sive militaribus sive non militaribus ad inferenda quae debent audaces extiterint, eos per militare etiam auxilium, si opus exegerit, ad solutionem compelli censemus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. florentio praef. augustali.* <a 386 d. xiii k. mart. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>
CJ.1.37.2: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Praefectus augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia et super his referendi, non amovendi vel puniendi habeat potestatem. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 395 d. prid. non. dec. constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.1.38.0. De officio vicarii.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
