# Codex 1.1.1415-1427

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1415-1.1.1427. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1415

CJ.1.49.1.5: Imperator Zeno
Ipse autem, qui praesentem fugiens non observaverit legem, ubicumque repertus fuerit, licet in hac florentissima civitate, ad provinciam sine ullo penitus obstaculo praeceptione tui culminis, cura etiam viri clarissimi rectoris provinciae , in qua repertus fuerit, deducetur, per sex mensuum curricula ibidem moraturus, quatenus interea minime crimina possint vel furta celari. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>
CJ.1.49.1.6: Imperator Zeno
Officium etiam, quod eum ( debito tamen honore servato) non prohibuerit contra legis tenorem discedere, triginta librarum auri dispendio ferietur. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>
CJ.1.49.1.7: Imperator Zeno
Quod si intra quinquaginta dierum numerum fuerit forte pulsatus et praefato elapso tempore necdum finita lis fuerit, civiliter quidem super furtorum sceleribus pulsatus dato procuratore instructo post quinquaginta dies protinus habeat licentiam discedendi: accusatione vero super criminibus facta per inscriptionum laqueos inretitus usque ad terminum causae ibidem necessario perdurabit. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>
CJ.1.49.1.8: Imperator Zeno
Sciant autem universi iudices, apud quos vel administrationis iure vel ex praecepto amplissimae tuae sedis huiusmodi controversiae civiliter vel criminaliter ventilantur, intra viginti dierum spatium debere se praefata litigia, postquam orta fuerint, terminare. nam si supersederint, ipsos quidem decem librarum auri condemnationem subire censemus, accusationem vero seu civilem intentionem semel in iudicium deductam praefato modo legitime terminari. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>
CJ.1.50.0. De officio eius qui vicem alicuius iudicis obtinet.
CJ.1.50.1: Imperator Gordianus
In causa quae spectat ad utilitatem rei publicae eum qui vice praesidis provinciae administrat potuisse cognoscere in dubium non venit. sane si in aliquo captum est ius rei publicae, iuxta scita divorum principum defensores rei publicae ( si modo adesse fiduciam negotio putant) restitutionis auxilium possunt flagitare. * gord. a.Domitio pp. * <a 240 d. iii non. nov. sabino ii et venusto conss.>
CJ.1.50.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Suggerente magnificentia vestra docta imperialis aeternitas debere eos, qui praeceptione principali seu vestrae sedis amplissimae tueri locum rectorum provinciarum noscuntur, auctoritatem habere tutores seu curatores petentibus dare, decretum etiam interponere ad alienandas minorum similiumque eis personarum seu curalium facultates, emancipationes quoque legibus celebrare et omnia quae ad iurisdictionem rectoris provinciae pertinent actitare, praecipere dignata est pro dispositione vestrae celsitudinis praefatas huiusmodi sollicitudines peragendi habere licentiam. * theodos. et valentin. aa. mandata ad antiochum pp. per referendarium, quae sic habent:* <a 427 d. prid. id. oct. constantinopoli hierio et ardabure conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
