# Codex 1.1.1428-1442

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1428-1.1.1442. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1428

CJ.1.51.0. De adsessoribus et domesticis et cancellariis iudicum.
CJ.1.51.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Studiorum labor meretur, ut hi, qui in publicis administrationibus constitui sociari sibi consiliorum participes cupiunt, spe praemiorum atque honorificentia sua provocent eos, quorum prudentiam sibi putant esse necessariam, non metu terribili et necessitate incongrua libertati. * diocl. et maxim. aa. paulino. * <a 286 d. prid. id. iul. tiberiade maximo ii et aquilino conss.>
CJ.1.51.2: Imperator Constantinus
Praesides non per adsessores, sed per se subscribant libellis. quod si quis adsessori subscriptionem inconsultis nobis permiserit, mox adsessor qui subscripsit exilio puniatur: praesidis vero nomen ad nos referri iubemus, ut in eum severius vindicetur. * const. a. ad bassum pp. * <a 320 d. xv k. sept. constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.1.51.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Consiliarios iudicum et cancellarios et eos, qui domesticorum funguntur officio, post depositam administrationem quinquaginta dies in provincia residere praecipimus. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. vi k. ian. mediolani theodoro cons.>
CJ.1.51.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Pro confesso autem tenebitur, qui accusatus huiusmodi personam subtraxerit: eaque in quadruplum restitui iubemus, quae desiderantur ablata, ut duplum spoliatus accipiat, duplum noster fiscus adquirat. <a 399 d. vi k. ian. mediolani theodoro cons.>
CJ.1.51.4: Imperatores Arcadius, Honorius
Domesticus iudicis a publicis actibus arceatur. quod si necessitatibus publicis sese convictus fuerit miscuisse, statim eum ad maioris potestatis examen deduci oportet, ut competens in eo vindicta promatur. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. ad caelicianum vic. * <a 404 d. vi id. april. honorio a. vi et aristaeneto conss.>
CJ.1.51.5: Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo in provinciis, qui semel domestici vel cancellarii ministerium gesserit, ad eandem observationem aliqua ambitione iterum remeare concedatur. * honor. et theodos. aa. seleuco pp. * <a 415 d. iii id. dec. ravennae aa. x et vi conss.>
CJ.1.51.6: Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo de domesticis ducum vel comitum militarium, officiis eorum connumeratus, post completum sui temporis actum ad eandem rursus sollicitudinem audeat adspirare: decem auri librarum condemnatione proposita, si quis hanc violare voluerit sanctionem: eadem poena officio quoque coercendo, si per ambitionem vel avaritiam ex his aliquid temerari concesserit. * honor. et theodos. aa. vitaliano duci libyae. * <a 417 d. viiii k. nov. constantinopoli honorio a. xi et constantio ii conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
